(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Biodiversity Heritage Library | Children's Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "De Platonis epistulis"



881 
P5ep.Yr 





SCEIPSIT 



H. REINHOLD. 



QUEDLLNBURGII. 



TYPIS EXPRESSIT C. VOGES. 
MDCCCLXXXVI. 



Beilage zmn Quedlinburger Programm. 
1886. Progr. No. 228. 




UNIVERSITY OR 

ILLINOIS LIBRARY 

AT URBANA-CHAMPAIGN 

CLASSICS 



Digitized by the Internet Archive 

in 2012 with funding from 

University of lllinois Urbana-Champaign 



http://archive.org/details/deplatonisepistuOOrein 



DE PLATONIS EPISTULIS. 



SCRIPSIT 



H. REINHOLD. 



QUEDLINBURGII 

TYPIS EXPRESSIT C. VOQES. 
MDCCCLXXXVI. 



<g<5\ 






3 

•sr<=> 



FRIDERICO BLASS 

GUILIELMO LORENZ 

PRAECEPTORIBUS HUMANISSIMTS 

S. 



f 






I, 

Quaestiones de origine ac Me epistularum, quae Platonis 
feruntur, novissimis temporibus institutae plerisque ad certum 
et stabilitum finem pervenisse videntur. Cum per totam 
antiquitatem et medium aevum nulla fere dubitatio exsti- 
tisset, quin haec scripta a Platone ipso essent profecta,* 
cum vel Bentleius, qui opere de Phalarideis conscripto de- 
monstrasset maximum numerum epistularum antiquissimarum 
exercitationes scholasticas esse a secundo usque a. Chr. n- 
saeculo ortas, — harum quidem epistularum auctoritatem 
sustinuisset, ab exeunte proximo saeculo permulti vv. dd. 
contra disputaverunt. Ac licet qui primus eas impugnavit 
Meinersius magis novitate sententiarum quam argumentorum 
gravitate legentium animos moverit, mox validiores adver- 
sarii exorti sunt, Ast, Socher, Salomon, Wiegand, Wester- 
mann, Hermann, Ueberweg, Zeller, alii bene multi. Initio 
tamen plerique praestantiores saltem epistularum sive ipsi 
Platoni sive discipulo alicui eius vel familiari vindicaverunt ; 
postea vero magis magisque ad eam sententiam delapsi 
sunt ne hoc quidem esse accipiendum. H. Th. Karstenus 
in fine libri, quo Sauppius aliique quaestionem fere absolu- 
tam esse existimaverunt,** haec profitetur : epistulas saeculo 



* Nisi quod epistulae XIII in multis mss. praescriptum legimus 
uo&suerat et in iine XII ae a^ttkiysxat <»g ob IUdrwuog. Quoniam ipsa 
ep. Xlla facilem suspicionis ansam praebere non videtur, probabilis est 
Astii (Vita Platonis pg. 527 not.) coniectura utrumque ad ep. XHIam 
spectare. Quae ratio fuerit grammatici, non liquet; nonnullas res 
viliores in illa commemoratas ut Platone indignas sprevisse eum 
coniecerirn. 

** In cuius libri cap. I etiam priorum criticorum opiniones 
accuratius recensitae sunt. 



certe post Platonis mortem provenisse; opuscula esse 
rhetorum otiosorum, qui Platonem a variis criminibus partim 
litteris partim sermonibus sparsis defenderent, praeterea 
proprias doctrinas mysticis Pythagoreorum placitis vicinas 
ei supponerent atque philosophum caput arcanae cuiusdam 
societatis, partim etiam moderati regni fautorem fuisse 
fingerent; septimam epistulam ut gravissimam ita anti- 
quissimam fuisse indeque deinceps ceteras fluxisse. 

Ad eandem fere sententiam pervenit Steinhart (Plato 
v. M.-St. t. VIII et IX), nisi quod de singulis rebus haud 
raro dissentit: epistularum ille maxime auctoritate nisus 
vitam Platonis enarrat eis tantum rebus omissis, quae cum 
philosophi imagine, quam sibi ipse finxit, parum concinere 
viderentur; neque haec scripta tam male elaborata esse 
iudicat quam Karstenus. 

Qui post illos hanc quaestionem attigerunt vv. dd. de 
maximis quidem rebus illis adsentiunt. Conferantur imprimis 
H. Sauppe (Goett. Gel. Anz. 1866 I. pg. 881 sqq.), G. 
Eohrer diss. Jen. 1874 et progr. Insterburg 1876*, H v. 
Stein: 7 Biicher zur Geschichte des Platonismus t. II pg. 
158—197, maxime pg. 174 et 175 cum not , C. Schaar- 
schmidt: die Sammlung der Platonischen Schriften pg. 61 
— 81. E. Bachof (Goett. 1874), H. Mueller (Gryphisw. 
1876), H. Stoessel (ibid. 1876) in dissertationibus de 
Plutarchi in vita Dionis fontibus. 0. Heine in censura 
libri Steinhartii de vita Platonis scripti (Jahrb. fur Phi- 
lologie 1873 Bd. 107. Chaignet: la vie et les ecrits de 
Platon 1871 pg. 17. 147—155. Ad. Holm: Sicilische Ge- 
schichte II pg. 378. Zeller: Geschichte der griech. Philo- 
sophie II, 1 (Plato) pg. 337 not. 349 not. 1, 368 not, 419 
not. 1 et 2. A. Heinrich: Progr. Cilli 1880. rec. Philolog. 
Rundschau 1881 pg. 1263 sq. 

Hi igitur vv. dd. cum de summa rerum consentiant, 
de ea tantum quaestione in diversas partes abeunt, quomodo 



* Is Karsteni fere vestigiis ingressua stilum ep. Vllae ncque 
Platonicum esse neque clignum Platone demonstrare studuit. 



epistularum narrationes ad Platonis vitam illustrandam ad- 

oibendae sint. Cum Karsten, Steinhart, Zeller, Holm, alii 
non dubitarent, quin Plato itinera in Siciliam fecerit com- 
merciumque liabuerit cum Dione et Dionysio, Stein et 
Scbaarsclimidt sententia argumentis non firmata quaecumque 
ex lioc fonte erui solebant, licta omnia atque commenta esse 
dixcrunt. His tamen rursus contradixit Heinricb et quae 
ex epistulis depromi possent, quae minus, explorare studuit. 

Denique laudo Dittenberger (Hermes 1881 t. XVI 
f III pg. 337) ita iudicantem: opinionem eorum, qui putent 
itinera a Platone in Magnam Graeciam et Siciliam suscepta 
atque commercium eius cum Dione et Dionysio babitum 
ficta esse, a nullo, qui quidem Platonem noverit, compro= 
bari posse. 

Unus ex vv. dd. recentioribus se epistulas Platonicas 
— excepta prima — prorsns genuinas babere professus est 
Groteus, rerum Graecarum celeberrimus scriptor. Confer 
eius Hist. Gr. (vers. Meissn.) V. pg. 656 not , VI pg. 116 
not. 19 (de ep. IV) ; porro (Plato and tbe otber companions 
of Socrates) pg. 203 not, 210 not, 220 not. Is dicit se 
iudice non esse causam, cur cum plerisque recentioribus 
criticis a veterum sententia — qui epistulas a Piatone 
compositas esse existimaverint — recedatur; neque sibi 
opuscula vilia aut misere maleque conscripta videri: immo 
usque ad umbilicum optime illis illustrari Platonis et vitam 
et mores; repugnantias et difficultates bistoricas, quas re- 
centiores invenisse sibi videantur, maximam partem non 
extare, nonnullas etiam ita solvi posse, ut Platoni scripta 
vindicentur. — Stilum epistularum iniquum esse ait prae- 
stantissimorum Platonis operum stilo metiri ; colorem earum 
mysticum concinere cum Timaeo et libris de Legibus nec 
non cum senescentis Platonis Pytbagorica vivendi ratione; 
difficile profecto esse a principio statuere, quo stilo Plato 
uti debuerit, quo uti ei non licuerit Quod autem in ep. XIII 
res viliores ad communem hominum vitam pertinentes 
commemorentur, affirmat Platonem non deum, sed bominem 
esse considerandum. Maximum vero esse, quod auctor 



epistularum, praecipue Vllae, tam bene res maxime Syra- 
cusanas noverit, ut nemo nisi qui oculjs illa viderit, talia 
potuerit scribere ; posterior scriptor si composuisset, futurum 
non fuisse, quin pluribus etiam locis secum dissentiret. 

Hoc iudicium Grotei, prudentis ac sani critici, quod 
inauditum fere evanuit, dolendum: ut parentum aetas in 
crisi cum aliorum scriptorum tum Platonis nimiae audaciae 
se dedit, ita etiam in hoc litterarum genere ad avorum 
sententiam iure videtur redeundum. Itaque in animo est 
insequenti disputatione quae Groteus statuit accuratius de- 
monstrare et firmare; atque ita quidem rem instituemus, ut 
historicas potissimum difficultates diluamus, deinde reliquas 
dubitationes paucis perlustremus. 



II. 

Dubitationes contra aWzvxiav ac Mera epistularum 
niotae maxime sunt variae : omnium autem certe validissimas 
ac gravissimas iudico historicas. Profecto si gravia menda 
historica in eis rebus, quas Plato quidem bene debebat cogni- 
tas habere, auctori iure imputari possunt, consentaneum 
est fidem atque auctoritatem epistularum imminui. Verum 
quaeritur, an ceteri fontes, e quibus scriptorem coarguere 
conantur, narrationes dico historicorum nonnullis saeculis 
posteriorum, — quae sane ad antiquiores Timaeum, Ephorum 
Theopompum, alios redeunt — , parum fide sint digni ac 
potius maior auctoritas his epistulis, quas certum est medio 
iam tertio a. Chr. n. saeculo extitisse* tribuenda sit. Qua 
de re iam Ueberweg**, licet ipse ceteroquin epistulas 
spurias habeat, ad eum finem pervenit, ut illarum auctori- 
tatem seriorum historicorum auctoritati praeferret. 



1. 

Maxime obscura atque intricata est de filio Dionis 
quaestio: Plato in Ep. Illa, Vlla, VHIa superstitem 
Dionis filium commemorat, Plutarchus contra Hipparinum, 
filium illius, paulo post, quam pater Syracusas revertisset, 
fortuita morte interiisse tradit. 

Ex epistulis hi loci in quaestionem cadunt: Ep. III 
pg. 318 A — ra 3'aXXa tyjq odoias ra> naid\ xarahi</>£iv 
adzou, Ep. VII pg. 345 C ehat yap (scil. za Xprjp.axa) od 



* Cfr. Heinrich 1. 1. pg. 7. 

** Untersuchungen iiber die Echtheit und Zeitfolge der Pla- 
tonischen Schriften pg. 120—129. 



10 



Aicovoc, clXku rou uiioc, dvwc pev d.3e/\cpt3ou cjSjtou xara vo/iouc 
STtTpoTtsuovwc. pg. 347 C sqiTXsuas 3r) tu tIoIu xdt odxirt /j.oc 
3uvuwv rjv tXsIv, ots 3rj xdt Atovuotoc s/ivrjoftrj Xiycov, otc 
ttjv rj/iiostuv t9jq ouoiui scvut 3iot Aicovoc, ttjv 3' rjpiastav tou 
uiioc scprj 3rj TcoXrjostv auTrjv, Tpub^siorjQ 3h tu /lsv rj/Aosa s/w\ 
3coostv uystv, tcl cf rjpiosa tco Ttaidi xuTuXeiipetv uuwu. Deinde 
considerandus est in Ep. Vllae exordio hic locus pg. 324A 
ots yup xcj.t dpXuc sIq Hupuxououc syco dcptxo/irjv, oXsdbv 
styj TSTTapdxovTa ysyovcoQ, Jicov elXs ttjv rjXtxiav, rjv tu vuv 
iTTaplvoc yiyovs, xdi 'rjv ioXe tots 36$av, w.uTrjv xu\ 3tSTiXsasv 
sXcov Zupuxooiouc \dtsijat\ 3s'tv sXsutripouc shat xutu vo/iouc touq 
dpiowuQ olxouvmc coots oudsv dau/MOTov, s"c tcc uscov xdt TOUTOV 
sic T/)v auTrjv 36quv Tsp\ ToXtTsiaQ sxsivcp ysviouut ou/icppovu 
TiOtrjosts, quo loco sane dubitant vv. dd., utrum Dionis an 
Dionysii maioris ex Aristomacha filiu? intellegendus sit. 
In quaestionem vocanda sunt etiam quae Plato Dionem ad 
se scribentem facit Ep. YII pg. 328 A touq t suuwu 

cl3sXcpt3oT)Q XClt TOUQ OtXsioUC COC SUTICJ.pdxArjTOt slcV TTpOQ TOV 

ut s/jlou Xeyo/ievov ue\ Xoyov xdt ftiov ixuvcoTuwi ts Atovuotov 
napaxaXstv. — Denique in Ep. VIII pg. 356 A personatus 
Dio Syracusanis suadet, ut tripartitum regnum instituant; 
atque eis primo loco commendat suum ipsius filium, propter 
sua (Dionis) et patris sui Hipparini in civitatem Syra- 
cusanam merita: Tpcowv usv ftuotXiu or/jouotts wv s/mv 
uwv Xapinov svsxa dtTTcov xtX., altero loco Hipparinum, 
Dionysii I filium: cjsuTspov 3s 3r) Totslofts ftuotXiu wv tco psv 

S/IC/J 7TCJLTp\ TUUWV XSXTTj/livOV OVO/IU, UtOV 3k AtOVUoioU XdptV 

tyjc ts 3rj vuv florjttsiuc xdt boiou TpoTow oq ysvopsvoc wpdvvou 
TMTpoQ sxcov Trjv ToXdV sXsudspdi, Tt/irjv u.uTco xdt yivst usiCcoov 
dvTt TUpuvvi3oQ scprjpipou xdt ddixou xtcousvoq. Jn fine autem 
eiusdem epistulae pg. 357 B liaec extant: ean 3k tuutu oux 
c13uvutu. • u yup sv 3udcv ts ovtu tpuXdcv TuyXdvet xdt Xoytau/iivotQ 
supstv piXTtOTU swipcos sXst, zuuTu 3s aXs3bv b xpivcov c13uvutu 
odx su cppovsl. Xiyco 3s tuq 3uo ttjv ts ^lTtizupivou zou Atovuaiou 
uiioz xut Trjv tou spou utioQ • wuwtv yup $uvo/w/\oyrjodvwtv 
Tctisys u/\lot<z 2'upuxooiocc olptat 7iuatv,daotTsp t^qtoXscoq xrjclovwt, 
£uv3oxeiv. 



11 



Jam vero ad Plutarchum uos convertamus: is in 
vita Dionis enarranda, maxime cap. III— XXII et extremis 
capitibus LTI— LVIII, etiam in Dionis cum Bruto com- 
paratione epistulis tanguam principali fonte utitur et 
multis locis permulta ex eis sive expressis verbis sive 
variatis adhibet. Negavit sane hoc Hermannus Stoessel 
(diss. Gryphisw. 1876), qui cum ex Plutarchi narratione 
origini epistularum lucem afferri posse arbitretur, coniecit 
Plutarchum duobus usum esse fontibus, altero historico, 
altero rhetorico; rhetoricum autem scriptorem ex eodem 
fonte relata deprompsisse, unde epistularum quoque auctor 
sua deprompserit, fortasse e Speusippi quodam libello: de 
qua coniectura quid iudicem, ex mea de origine epistularum 
sententia sponte patet. 

Neque Bachofio (auctori diss. Gott. a. 1874) adsentior 
statuenti Plutarchum non ipsum ex epistulis hausisse, sed 
auctorem eius, quem, cum certum nomen indere non possit, 
academicum appellat, ex hoc fonte et aliunde sua concinnasse- 
Vide A. Holmium (in censura illius diss. annal. Burs. 
1875/6 II pg. 95 inserta) disputantem non esse, cur Plu- 
tarchum ipsum ex epistulis narrationem suam deprompsisse 
negemus altero eoque plane ignoto scriptore interposito. 

Licet ceteri, quibus Plutarchus utitur, fontes vinculo 
quodam cum epistulis coniuncti sint*, tamen cum eis non 
faciendum iudico, qui Plutarchum — sicut et alios scriptores 
antiquos — nihil suis, omnia aliorum studiis debere opinantur. 

Multis ille locis epistulas laudat; commemorat etiam 
cap. XX quaedam cum ceteris fontibus non congruere; 
denique huius lectionis vestigia in aliis quoque scriptis 
Plutarchi reperiuntur; velut affero locum e vita Timoleontis 
cap. XI ext Xpoabv sdst^av r/j StxsXia. r«c kv v9j zopavvidt 
(7'ju<fopag xfjti paxaptcjrspooQ Soxstv snoirjaav tooq xaTaoTpi<pavTaq 
iv Tjj SouAsia tcov Itmovtojv ttjv adwvopiav, quae verba aperte 
memoriam referunt loci Ep. VII pg. 324 D Xpoabv Mst&zv xtX. 



* Velut locus cap. XXI, ubi narratur Dionysium consilium 
cepisse uxorem Dionis alii collocare, ut memoriam refert eorum quae 
legimus Ep. XIII pg. 362 E, ita multo accuratiora praebet. 



12 



Itaque Plutarclmm ipsum potissima quaeque ex hoc 
fonte eruisse statuo; praeter epistulas idem praecipue 
Timonidem adhibuit quibusdam narrationibus ex Ephoro, 
Theopompo, Timaeo intermixtis. 

lllius igitur, ut ad ipsum propositum redeamus, hi 
loci in quaestionem veniunt : cap. XXI dXX eia pivetv adzyjv 
[ttjv 'Apir/jv] fieTa tou izatdiou tou AicovoQ. cap. XXXI 
narratur Dioni epistulas ex arce Syracusarum allatas esse, 
e quibus una scripta a Dionysio nomen Hipparini, filii 
Dionis, prae se tulerit: fxia ofjv eqcodev e7rtyeypafjtpiv7j toj 
TTarpi nap ^lTzitapivow toTjto yap rjv ovopa tco Aicovoz utcp. 
Kaizot cprjdt Tipatog ^Apzzdxov adzbv drzb zrjq ftrjzpb^ ApizrjQ 
xaXetobat ' Ttpcovidrj de pd.XXov, coq diofiat, rzepi ye zouzcov TZtozsu- 
ziov, dvopi tpiXto xdt ouozpaztcozrj Aicovoz. (Cfr. de hoc Dionysii 
dolo etiam Polyaeni Strateg. V,28). Ibidem: zrpv 3e zou 
Ttaidbs eivat doxouoav — — — ; [evrjoav] de xdt xaza zcov 
cptXzdzcov dizetXdt ocofidzcov, doeXcprjq xdt Tixvov xa\t yuvatxoQ. 
Porro cap. LI describitur, quomodo Dio a suis receptus sit: 
at yuvdtxeQ erzi tolq t%pa<: ztjq dxpoTzoXecos e$idpapov, rj pev 
AptozoadXrj zbv utbv dyouoa, $j o' ApiTrj xazdiztv einezo. — — 
Aonaoapivou d'auzou izptozov zrjv doeXtprjv, etza zb izatdiov, — 
— — npoorjydyezo cptXoawpycoQ zrjv yuvdixa' xdt TzapaoouQ 
auTjj tov utbv exiXeuoev etQ Tijv otxiav ttjv auzou ftadi^etv. Cap. 
LV Plutarchus narrat a Dione quondam in somnio visam 
esse furiam domum everrentem; fietfrjfiipaQ efdXiyag b uwq 
auwu oXedbv dvziizatQ cov ex tivoq Xjjtzyjs xdi bpyyjQ fitxpdv xdt 
Tzatotxvjv dp/rjv Xaftouorjs epjmpev eauzbv drzb zou ziyouQ etQ 
zrjv xecpaXijv xdt dtetpoaprj; cap. autem LVI post Dionis filii 
interitum Callipum rumorem sparsisse, e&c 6 Aicov dnats 
yeyovco: eyvcoxe zbv Atovuoiou xalelv WzzoXXoxpd.zrjv xai Tzoteloftat 
dtddoXov, doeXtptdouv pev ovza zrjs eauzou yuvatxtk, truyazptoouv 
de zrjs doeXcprjQ. 

Denique in cap. LVII legimus Dionis uxorem in 
carcere filium postumum peperisse, paulo autem post 
auctore Callippo et illam et hunc ab Hiceta in itinere 
maritimo esse interemtos. 



13 



Cornelius Nepos cap. IV,3 tradit haec: (Dionysius II) 
filium eius (Dionis) sic educari iussit, ut indulgendo 

turpissimis imbueretur cupiditatibus. — Js usque 

eo vitae statum commutatum ferre non potuit, postquam 
in patriam rediit pater (namque appositi erant custodes, 
qui eum a pristino victu deducerent), ut se de superiore 
parte aedium deiecerit atque ita interierit. Confer cap. 
Vf,2: nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat tra- 
dita, iiliumque vellet revocare ad virtutem a perdita 
luxuria, accepit gravissimum vulnus morte filii. — Eadem 
fere exhibent Aelianus V. H. III cap. 4 et Plutarchus 
Opp. Moral. (Consol. ad Apoll. Ty.) II pg. 119 A B. 

Recentiorum, qui in hanc obscuram rem inquisiverunt, 
alii ad alium perveniunt iinem. Conferantur praecipue 
Salomon Progr. Gymn. Friederic. Berol. a. 1835 pg. 9—14 
et 22 — 26, Karsten diss. pg. 150 — 154, Eohrer diss. pg 
18—28. Ac plerique putant auctorem epistularum parum 
fuisse instructum, immo Plutarchum et Nepotem vel potius 
eorum fontes satis idoneos esse ad errores epistolographi 
redarguendos : Rohrerus contra cum Ueberwegio contra 
vSalomonem et Karstenum existimat epistolographo fidem 
habendam esse, fontes autem posteriorum historicorum 
errorem admisisse. 

Ac primum quidem Ep. VIII, ubi agitur de regni 
tripartiti sociis. de postumo Dionis filio sermonem esse 
non posse, vix est quod moneam. Porro absurdam esse 
coniecturam Platonem mortem Hipparini, Dionis filii, 
Athenis forsitan non comperisse, recte iudicat Salomon 
pg. 22 sq; debebat enim, cum Syracusanos bonis consiliis 
iuvare vellet, res eorum et tempora accurate scire. Neque 
verisimile illud esset, quoniam frequens per litteras 
commercium inter philosophum et amicos Siculos intercessit. 

Plutarchus igitur, Nepos, Aelianus consentiunt unum 
fuisse Dioni filium, nomine Hipparinum: sic eum appellat 
Plutarchus cap. XXXI Timonidem secutus, Timaeum addit 
contra tradidisse Aretaeum illius fuisse nomen, Timonidi 
vero ut socio Dionis atque testi oculato potius fidem habendam. 



14 



Enm filium a Dionysio II absente patre corruptum paulo 
post huius reditum fortuita morte decessise. Quo facto 
Callippum rumorem in vulgus sparsisse Dionem pueris 
orbatum in animo habere Apollocratem, filium Dionysii II, 
adoptare. 

Etiam epistulae unum filium commemorant, patris 
heredem Ep. III pg. 318 A, VII pg. 345 c. 347 E; quam- 
quam nomen nullo loco additur : dubium enim est, an initio 
Vllae ep. Hipparinus, maioris Dionysii filius, intellegendus 
sit*; quo loco si sumemus Dionis filium non esse significatum, 
Vllam quidem epistulam gravi mendo liberabimus, tamen 
utique octavae epistulae loci remanent: ergo confitendum 
discrepantiam inter historicos et epistuias interpretandi 
quidem artibus removeri nullo modo posse. 

Utri igitur fonti plus fidei tribuendum esse censebimus ? 

Ep. VIII pg. 356 A scriptor Hipparinum, Dionysii 
maioris filium, his verbis introducit: rbv toj pkv ejup Ttaxpi 
radrbv xexnyfievov ovotia, ulbv ok dtovumou et pg. 357 C Dionem 
dicentem facit: Uyco dk zag 060 [^l>/«c] ryv re 'IiiTzapivou zou 
Jtovomoo ulioz xal tyjv roi> e t aoo ul£o?. Unde mihi videtur 
posse concludi Dionis filio ibi memorato idem fuisse nomen, 
quod Hipparino, Dionysii maioris filio; certe rem ita se 
habuisse, ut ambo possent confundi**; quod ni fuisset, 



* Haec ut melius intellegantur, conferatur hoc stemma: 
Hermocrates Hipparinus 



Locris Dionysius I Aristomaclie Dion Megacles 



Hipparinus Nysaeus Sophrosyne Arete 
Dionysius II 



(complures filii) 



Hipparinus 
Apollocrates (cognomine Aretaeus) 

(e Sophrosyna) (ex Areta) 

** Hoc si recte collegerimus, non faciemus cum Hermanno 
coniciente de Apollocrate, quem Dio adoptaverit, sermonem esse; prae- 



15 



satis erat scribere 'hmapiitov rbv Atovumou vel solum l Iimapivov\ 

additur vero illi sane idem nomen esse, quod patri Dionis, 
Dionysii autem (non Dionis) eum esse filium. 

Facilis est coniectura eTimaei verbis apudPlutarchum, 
cum duo essent Hipparini eiusdem aetatis viginti fere 
annorum,* utriusque discernendi gratia alteri a matre 
Areta cognomen inditum esse Aretaeo. 

Groteus (V pg\ 657 not.) ex eadem ep. collatis Timaei 
verbis elicit praeter Hipparinum etiam alterum eumque 
minorem Dioni fuisse filium nomine Aretaeum: attamen, 
quomodo haec opinio cum ipsarum epistularum locis III 
pg. 318 A, VII pg. 345 C, 347 E apte conciliari possit, 
non video. 

Pg. 357 C Dio declarat filium suum probe perspicere, 
quae instituta Syracusanis saluti futura essent; nimirum 
bene novit auctor, qua ille tum esset aetate quoque ingenio 
atque indole. 

Mirum profecto esset vel falsarium III a. Chr. n. 
saeculi, qui rerum Sicularum admodum gnarus esset — id 
quod docent ceteri plurimi epistularum loci — talem 
gravissimum lapsum admisisse. 

Neque quae Plutarchus et Nepos narrant, veritatis 
speciem prae se ferunt. Rumori illi a Callippo sparso 
prae epistularum testimonio nihil equidem tribuendum 
iudico: iste homo perditissimus sermones militum vel 
vere dictos vel ab ipso fictos Dioni denuntiavit, quo magis 
in gratiam eius se insinuaret; quin consentiente Dione 
animos militum seditiosis colloquiis temptavit (Plut. cap. 
LIV). — Groteus autem V pg. 657 bene exponit falsissima 
isto rumore contineri, cum Dioni, etiamsi legibus princeps 
institutus fuisset, puerum aetate nondum corroboratum 



terea Dio filium propter patris Hipparini et sua ipsius in civitatem 
Syracusanam merita commendat atque Apollocrates, cum Dionysii II 
heres esset, etiam regnum ep. VIII ad patrem delatum hereditate 
accepisset. 

* E toto rerum conexu , qui in ep. VHIa extat, Dionis filium 
paulo minorem fuisse suspicor. 



16 



accersere successorem minime licuerit. Itaque hoc si 
Callippus credulis militibus ementitus est, etiam mortem 
Hipparini (fortasse cum hic in morbum incidisset) fingere 
potuit: unde ceterae fabulae de Dionis filio a Dionysio II 
corrupto ac mox miro casu interemto initium cepisse 
videntur. Atque Timaeum imprimis, Dionysiorum vehe- 
mentissimum adversarium, eos rumores vel ipsum finxisse 
vel auxisse conicio. 

Nepos certe incredibiiia tradit : Dionysius II, quamvis 
levis ceteroquin et inconstans tyrannus, non ea morum 
fuit immanitate, ut sororis suae filium nefarie voluptatibus 
puerum corrumperet. 

Neque minus ficti est simile, quod eidem auctores 
tradunt depravatum puerum, cum frugaliorem victum ferre 
non posset, de aedibus se deiecisse itaque mortem oppe- 
tiisse foedissimam ; quam rem tristissimam constanti Dionem 
tulisse animo praedicant Aelianus 1. III cap. 4 et Plutarchus 
Opp. Mor. pg. 119. — 

Utut singula sese habent, narrationibus historicorum 
fabularum plenis non tantum tribuendum est auctoritatis, 
quantum simplicibus verbis epistularum, fontis antiquissimi. 

Uter autem Hipparinus ep. Vllae exordio pg. 324 A 
intellegendus sit, multum vv. dd. disceptaverunt : consen- 
taneum esse aiunt cum aetate Dionis, qua fuerit Platonis 
adventu, aetatem filii aptius componi et sponte se offerre 
sententiam, qualis pater fuerit, talem etiam filium futurum ; 
attamen, ne urgeam accuratiorem eius necessitudinis 
mentionem desiderari, alterum non minus aptum sensum 
admittit (cfr. Karsten pg. 45 et 153): scil. ut Dio in ea 
condicione, qua speraret se aliquantum conferre posse ad 
Platonis sententias ad effectum adducendas, has facili 
animo acceperit et per vitam retinuerit, sic sperari posse 
numine divino* etiam Hipparinum, qui tum in simili 



Nimis severe hunc locum castigat Ueberweg (Untersuch. 1. 1.) 



17 



condicione erat atque olim fuerat Dion, eisdem sententiis 
imbutum iri.* 

Equidem eo inclino, ut putem Dionysii I. filium h. 1. 
significatuui esse, quoniam hic maioris tum potentiae 
ideoque maioris spei erat, ut Dionis familiarium maxime 
interesset socium eum sibi et consiliorum participem 
adsciscere. 

Testantur verba ep. VIII pg. 356 A Mptv zr^ re o/] 
vuv ftoyftsioiQ xat oaio'j rp6izoo' oq ysvdpsvo^ zvpdwoo Tzazpbs 
kxtov TfjV TtoXtv iAeo&epoti rtarjv abru) xai fhet deiC,coov avri 
T')pavvidos k<prju£po'j xat doixou xzoj/Jtsvo^. Cfr. etiam pg. 357C.** 

Callippus quo tempore adversus Catanam profectus 
erat, Hipparinus Syracusas occupaverat ibique plurimum 
poterat. 

Quod vero Plato nimiis laudibus eius merita effert, 
hoc inde factum videtur, quod expulso Callippo, Dionis 
interfectore, magnopere gaudebat. Ex Diodoro sane 
(XVI,36) comperimus Hipparinum per biennium crudeliter 
se gessisse ; deinde ei successisse fratrem Nysaeum, Nysaeo 
rursus Dionysium, donec tandem Timoleon veram Siciliae 
salutem attulerit ; atque de omnibus istis ante hunc sospi- 
tatorem principibus ab aliis scriptoribus velut Aristotele 
et Theopompo (cfr. Grote VI pg. 107) parum benigne iu- 
dicatur: ideo tamen Platoni quod initio optimam de 
adolescente Hipparino spem concepit ac professus est, non 
est opprobio vertendum. 

Jam si Hipparinus, Dionysiil filius, a. 352 eadem 
aetate erat, qua Dion primo Platonis adventu, XX igitur 
vel XXI annorum, a. 367, quo Dionysius II patri successit, 
sextum demum vel septimum annum agebat, frater autem 
Nysaeus etiam minor erat. Constat ex Plutarcho (v. Dion. 
cap. III) duos Aristomachae filios multo minores natu 



* Muellerus quod vertit (T. VIII, 1 pg.392 coll. not. 5 pg. 429 sq.): 
„itaque non mirum, si quis deorum illum mecum (ixzhaj = JlXdxiavt) 
de republica administranda consentientem fecit": haec interpretatio 
olim a Schlossero inventa refutata est a Salomone diss. pg. 9. 

** Dionis autem filii nullae res gestae praedicantur. 

2 



18 

fuisse quam Dionysium II., Locridis (Ep. H pg. 313 A) 
filium, qui a. 367. fer.e XXV annos natus erat. Cfr. Grote 

VI pg. 46 not. 3. Namque illius filius Apollocrates, qui 
a. 356/5 praesidio arcis in Ortygia sitae praeerat , tum 
ad minimum annum fere septimum decimum agebat ; natus 
igitur erat a. fere 372; quodsi Dionysius II viginti fere annos 
natus matrimonium iunxit, a. 367 XXV erat annorum. Ea 
autem aetas concinit cum locis epistularum III pg. 316 C et 

VII 328 A. 

Haec tempora si recte collecta simt, sponte patet 
Ep. VII pg. 327 CDE de Hipparino et Nysaeo sermonem 
esse non posse, quo loco Dio Platonem invitat tquq Te 
outou ddeA<ptdou<: (xat touz otxeiouz) Xeyojv, wc euTiapdxXrjTot 
etev npbs tou biz epou (scil. IIMtojvoq) Xeybpevov de\ Xoyov xa\ 
fttov txavojTawi Te Jiovuotov napaxa),e"tv. 

Salomon pg. 13 sq. et Karsten pg. 150 repugnantiam 
ibi reperiunt: Quid, aiunt, pueris sex septemve annorum 
cum philosophia? Hoc quidem illi recte: at equidem non 
video, cur opinio admitti non possit — id quod negat 
Salomon pg. 14 — alios ibi nepotes Dionis significatos 
esse, velut filios fratris Megaclis (Plut. cap. XX VIII). 
Quod de hisce nihil aliunde comperimus, non multum refert, 
quoniam omnino illorumtemporum historia admodum tenebris 
est involuta. 

Affirmat Salomon: ad hos solos (scil. Hipparinum 
et Nysaeumj utpote Dionysii minoris fratres quemvis duci 
et ipsa re et toto sententiarum nexu; de quibus contra 
sentio: mirum esset, quod Dionis ddeXiptool, non Dionysii 
fratres dicuntur; ac quod ille vir doctus dicit similibus 
locis Plut. cap. VII et XIV, Nep. Dion. cap. II extr. eodem 
eos nomine citari, horum quidem locorum alia est ratio; 
ibi enim nepotes Dionis Dionysio opponuntur ut Dioni 
propinquiores.* 

Singulare profecto esset, si sperari potuisset fratres 
multo aetate minores aliquid conferre posse ad Dionysii 

* Opprobrio vertebant multi Dionysio II, quod patrium im- 
perium nihil curaret atque Dioni eiusque nepotibus permitteret. 



19 



mores corrigendos, id quod sperare se profitetur Dio 
Ep. VII pg. 328 A. 

Quae cum ita sint, ego non puto h. 1. cum inter- 
pretibus de Hipparino et Nysaeo cogitandum esse. 



Has difficultates quoniam expedivimus, cetera quae 
contra epistulas dicta sunt, facilius removebuntur. Tempora 
enim epistularum, quae quibusdam vv. dd. cum rerum 
historia parum concinere visa sunt, optime se habere iam 
demonstrabo. 

Lubet autem de ep. I pauca praemonere. In plerisque 
mss. cum illa inscriptione careret, priores editores addidere : 
WAtcov Atovuaicp eu npdvrw, post Ficinum contra multi 
eam a Platone abiudicantes Dionis nomine inscripserunt, 
velut Hermannus in ed. et Steinhartius VIII pg. 337. 
Karstenus tamen pg. 20 contendit Platonis nomen esse 
restituendum : Dioni enim ep. non magis convenire quam ipsi 
philosopho. Qua in re non assentior; Platonis ea nullo 
modo esse potest ac, si a rhetore aliquo est confecta, 
tamen etiam hunc Dionem auctorem voluisse existimo. 
Neque enim acerba exprobratio, quod auctorem Dionysius 
indigne eiecerit neque viaticum remissum in Platonem 
quadrant. 

Sane Ep. VII pg. 350 B argentum huic proficiscenti 
datum esse traditur, at etiam Dioni, cum in exilium 
mitteretur, datum esse verisimile est, licet postea quotannis 
praediorum suorum reditus acceperit. 

Neque Platonem viaticum acceptum remisisse pro- 
babile : nam admodum placato animo erga Dionysium erat, 
cum rediret et primo tempore post quam redierat ex tertio 
itinere; cfr. ep. VII pg. 340 A: xdc toutcov ye /xeTa &ebv 
Atovuaico Xdptv etoivat Xpecbv, ozt izoXXcov ftoukyttivTcov dnoMaac 
pe dtexcbXuae xat edcoxe zt pipoz alddt tcov nepc epe TZpaypaTcov 
atque Dioni Olympiis se respondisse Plato perhibet ep. VII 
pg. 350 C : ab peTa tcov dXXcov ftia Ttvd Tpoizov auaaaov 

2* 



20 



xdt auvianov xdt xotvojvbv tspcov Atovuaicp inoirjaas, ?k 'tacoz 
rjyetro dtaftaMovTcov ttqAXwv intftouXsustv i/is /tsra aou sauTcp 
xdt rfj Tupavviot, xdt o/jlco~ oux ditexve&vev; ijoiaHq oi' quam 
ob rem Plato socius expeditionis contra Dionysium fieri 
recusat.* 

Karstenus pg. 89 cum Wiegandio (Symb. crit. de 
Ep. II pg. 8) putat liis longe anteponendam esse narrati- 
onem, quam Plutarchus cap. XX exhibeat, quoniam Platonis 
moribus dignior sit eiusque sententiae magis conveniat: 
videlicet cum Dionysius Platonem abeuntem rogasset, ne 
invidiosis de se sermonibus suae apud Graecos existimationi 
noceret, lmnc respondisse: /irj Toaaurrj Xojcov iv \4xadrjpsia 
yivotTo andvt-, waTe aoT> Ttva pvrj/wvsuaat ; animadvertit tamen 
idem scriptor hoc cum Platonis epistulis non concinere. 

Equidem vero haud scio an illud, quod Plutarchus 
tradit, dictum pro leni atque humana philosophi indole 
nimis asperum, invenustum, superbum sit; immo epistulae 
omnino fides videtur habenda; Plutarchus nil voluit nisi 
narratiunculam afferre. 

Jam ut ad primam ep. redeamus, si Plato auctor 
esset vel fingeretur, sane esset, cur offenderemus (Karsten 
pg. 20) plurali numero in initio (u/uov, u/isTspav dpXrjv), 
cum paulo post oratio ad ipsum Dionysium se convertat 
et hunc usque ad finem scriptor alloquatur; at u/uov non 
Dionysium eiusque fratres vel propinquos significat, sed 
Dionysium I et II; sub utroque enim Dio gravissimis 
magistratibus functus erat; certe de Dione multo melius 
quam de Platone intelleguntur quae legimus: dtaTpi^a- 
iyco Ttap upiv /povov Toaouwv xdt dtotxcov tyjv uu.STipav dpXrjv 



*) Quod offenderimt vv. dd. initio ep. IV: otjnai pMv <pa\>zpa\> 
zhai dtd -~ayro~ rou Xpouou rr t \> kfiTjv ixpofJup.iav nepl rdg ovfiftsjfyxutas 
rrpd^sig xal ori ixoXXrp atXou Tcspi aurwu o-~oudrp slg ro gu/j-spav&r^at, 
quae verba cum illo loco VII 350 C parum congruere viderentur, vix 
est quod offendamus: praeterquam quod Plato fortasse, cum Dioni 
omnia prospere cedeient, cum favore ac studio eius conatus prosecutus 
est, potest locus etiam ita intellegi, ut sit urbanitatis paululum 
exaggerantis formula. 



21 



wsTaarsofiiifOQ nduuov firiktaza et paulo infra : noXkdxiq tyjv 
fyietipav noAtv diapuAd$ag* 

Quibus de causiscum Groteo et plerisque editoribus hanc 
epistulam Dioni tribuo. Probabile est eam a grammatico, 
cum inscriptio olim fuisset omissa, in hunc locum trans- 
portatam esse, quippe cui apte primum liuius collectionis 
locum obtinere videretur. Cum vero iam Thrasyllus IV 
epistulas ad Dionysium datas numerarit, colligendum illud 
ante huius grammatici tempora accidisse, nisi forte in 
alicuius omissae locum eam successisse conicies. 

Porro Karstenus pg. 21 de Ep. I et XIII, quarum 
altera implacabile odium spiret, altera intimam familiari- 
tatem redoleat, dicit: „et tamen ambae circa idem tempus 
scriptae finguntur, eo scilicet tempore, quo Plato ob in- 
iurias Dioni illatas, turpem relegationem, vendita bona, 
uxorem alteri datam Dionysio vehementer infensus esset." 

Primam igitur quoniam Dioni tribuimus, mittamus, 
XHIae autem tempus non recte a Karsteno est definitum: 
omnium enim certe tempore est prima. 

Cuius rei multa sunt argumenta. — — Ep. XIII 
pg. 360 C— E Dionysio commendatur Helico Cyzicenus. Is 
autem cum Platone, dum iterum versatur in Sicilia, fuisse per- 
hibetur** et defectionem solis, quae mox — die XII m. 
Maii a. 361 (cfr. Heinrich pg. 15 et 16) — secuta sit, 
praedixisse. Cum qua re cetera pulchre conveniunt: Pla- 
tonem enim scimus (VII pg. 350 B coll. Diogene 111,25, 



* Ceterum in Ep. I variorum poetarum loci temere congeruntur, 
cum Plato in ceteris epp., quae ex poetis deprompsit, apte orationis 
conexui intexat, velut VII pg. 344 D et 345 E versus Homericos, 
XI pg. 359 A versum ex Hesiodo petitum. Etiam verba II pg. 312 D 
(iv av T£ rj diXioq) rj tzwtou yj yijq iv 7iTuXalq ~dfyy, III pg. 317 D ou 
icaxav obdkv fiei£ov yevva. TtXothog ts xal t^£ aXXrjq i^ouaiaq duvajuq et 
pg. 319 C [j.rj fiot (rrivoq yiyvotTO dvr supuXwpiaq , VII pg. 329 D Taq 
dk tojv TUpdvvwv derjcreiq icrp.sv, ihi p.s.p.typ.'ivat dvdyxaiq slcriv, denique 
sententia quae quartam claudit epistulam -/) d"auftddzia iprjpia guvotxoq- 
poesin sapere videntur. 

** Cfr. Plut. cap. XIX, de quo testimonio omnino non est quod 
dubitemus. 



22 



qui auctore utitur Neanthe Cyziceno) a. 360 Olympiis cum 
Dione congressum esse; anni igitur 361 vere tertium in 
Siciliam transiit ibique per annum commoratus est; Di- 
onysius (pg. 346 C) eum cohortatus est, ut illum annum 
maneret et proximo vere aveheretur; auctumno autem a. 
361 (pg. 347 C) profectis omnibus navibus redeundi in 
patriam Platoni copia non fuit. — Itaque commendationem 
Heliconis nonnullis ante annis locum habuisse colligendum 
est et quidem paulo post quam Plato a priore ad Diony- 
siumll profectione rediit. Quo enim tempore profectus 
est, inter utrumque convenit, ut tum quidem bello urguente 
abiret, post vero reverteretur ; cfr. Ep. YII pg. 338 A 
Atovuotoz pkv ecprj fiETaTtifupaoftat Aicova xdt ipk rcdltv 
xazaarrjCTdfj.Bvo<: xa nept ttjv dpXrjv docpaUoTepov kauTco xtX. 
et IIIpg.317A. 

Holmius autem II pg. 454 iure non multum tribuit 
Heinii dubitationibus, qui (Ann. Phil. t. 107) disputaverat 
nos nescire, quod bellum significatum sit neque intellegi 
posse, cur Platoni ea causa fuerit abeundi; probabile est 
bellum fuisse contra Carthaginienses : in quo parando 
occupatus Dionysius litterarum studiis iam non vacavit. 

Deinde Ep. XIII pg. 361 C philosophus dicit puellis 
quibusdam familiaribus dotes a se esse dandas : eloi pot 
ddeXcptdcbv SuraTspeg zcov dizoftavooocbv tots, 5t irco odx 
ioTScpavooprjv, ob 3' exsAeoec, riTzapsg, y plv vov imrafioq, 
rj d' dxTasTtg, ^ ok optxpd 7rpb<: rptolv £T£otv, rj ok oonco evi- 
aooia- TauTag ixdoTeov ifioi ion xtX. In his quaedam res 
respicitur, quae accidit, cum Plato apud tyrannum ver- 
saretur; scilicet hic clarissimum amicum id abnuentem in 
sollemnibus vel simili occasione coronare voluit; tum 
autem ipsum nuntius de mortuis sororum filiabus est allatus. 
Si vero alterius filiola tum, cum epistula scripta est, oonco 
ivtauoia erat, illam paucis mensibus post quam Plato e 
Sicilia redierat, scriptam esse liquet. 

Atque Dionis uxor cum a. 360 iam alteri esset collo- 
cata, etiam e loco ep. XIII pg, 360 E efficitur priorem esse 



23 



hanc epistulam, quoniam eo loco non agitur nisi de con- 
silio illo. 

Neque in fabulosa, ut aiunt (Steinhart VIII pg. 321), 
matris Platonis aetate offendendum : Plato a. 365/4 fere 62 
annos natus erat; ergo mater, de cuius imminenti morte 
loquitur, octogesimum fere annum agebat. Etiam haec 
ratio suadet, ut potius a. 365/4 quam a. 3G0 epistulam 
exaratam esse sumamus. 

Denique non minimi est momenti familiaritatis species 
per totam epistulam conspicua; est enim quasi quaedam 
gradatio in tribus epistulis ad Dionysium datis (XIII, II, 
III); XIII discidii niliil novit, II iurgia incipientia nec tamen 
gravia tangit, III ab acerbissimis criminationibus Platonem 
vindicat. 

Priusquam ab hacce epistula procedam, facere non 
possum, quin profitear mihi quidem, si ullam epistulam, 
hanc certe genuinam videri.* Tot res uberrime describun- 
tur, tot homines partim aliunde noti partim ignoti 
commemorantur : atque haec omnia tam vivido veritatis 
colore praestant, ut pro fictis et commenticiis minime 
haberi possint. 

Quam accurate imprimis Heliconis genus, institutio, 
mores depinguntur! Quid? Platonem Syracusis aliquando 
in morbum incidisse atque benigne ei prospectum esse a 
Dionysio eiusque uxore (pg. 361 A), nonne id scitu dignum 
est? vel etiam pila interdum gravissimum ceteroquin 
philosophum ut alios homines lusisse (pg. 363 D) ? vel 
pecunias a tyranno liberaliter oblatas eum contulisse ad 
egentes propinquas adiuvandas (pg. 361 DE, pg. 363 A)? 
vel Platoni Syracusis Athenas reverso multos homines 
institisse, ut Dionysio ipsos commendaret; eumque cautionem 
quandam in epistulis adhibuisse, ut nosceret amicus, quibus 
maiorem gratiam praeberet, quibus minorem (pg. 361 B)? 
an denique eo offendamus, quod dona quaedam Plato tyranno 
misit (pg. 361 AB) ? 

* Nuper legi Christium in Studiis Platonicis (Mou. 1885) ep. XIII 
tueri; cuius librum in usum conferre nondum licuit. 



24 



Aiunt (Steinhart VIII pg. 322) sublimia scriptorem in 
ridicula vertere ; at qui ita sentiunt, obliviscuntur non deum 
Platonem fuisse, sed hominem quamvis egregium. 

Hanc autem ep. non publicatam, sed e scriniis insignis 
viri ab editore depromptam esse ex ipsa perspicitur. 

Transeamus adEp. II. — Karstenus pg.19 et 129 post 
tertium Platonis in Siciliam iter, ex quo reducem philo- 
sophum ludis Olympiis a. 360 interfuisse ex ep. VII pg. 350 B 
scimus, scriptam fingi censet adstipulantibus Groteo 
(Plato pg. 220) et Holmio II pg. 453. Ego vero cum 
Steinhartio t. VIII pg. 284 sq. inter alterum et tertium iter 
a philosopho exaratam esse existimo. 

Neque enim necesse videtur de eisdem Olympiis etiam 
ep. Ilpg. 310D cogitare, immo cum Corsino (Symb. litt. 
pg. 112) hic de ludis a. 364 sermonem esse statuo Quid 
obstat, quominus sumamus Platonem hoc quoque anno 
Olympiae cum Dione eiusque amicis convenisse ? Quoniam 
in ep. Xllla, ut supra animadvertimus, discordiae nullum 
est vestigium, sed summam illa ubique spirat familiaritatem, 
ep. vero II iam simultatem quandam ex invidiosis ser- 
monibus natam spectat ideoque ha ec illa posterior videtur, 
colligendum est philosophum e secundo itinere Athenas 
revertisse, inde postea ad visenda Olympia profectum esse. 

Nec video, quid, ne ita statuamus, impediat: 
omnino universus rerum status suadet. Karstenus pg. 18 
iure animadvertit post tertium iter non probabile esse 
ullum inter Platonem et Dionysium litterarum commercium 
intercessisse. Certe huic tempori si tribueremus ep. II, 
offenderet familiaritas illa, quam epistula praecipue extrema 
refert, qua remotis quibusdam suspicionibus, quae per ca- 
lumniatores ortae erant, Plato docet, qualis et esse et 
servari debeat ipsorum necessitudo, porro Dionysii studium 
sapientiae laudat eumque ad philosophiam colendam cohor- 
tatur. Igitur ep.II (ut XIII) maxime ex eis, quae in fine legi- 
mus, Dionysio missam esse iudico : contra Illa a. 360/59 post 
tertium iter scripta Atheniensibus tantum videtur destinata * 

* Cfr. infra pg. 51. 



25 



Deinde a. 360, cum Plato Olympiis interesset, Dio, 
Speusippus ceterique eorum socii gravissime in Dionysium 
invecti statim ad expeditionem et bellum parandum se 
accinxerunt: itaque Plato tum quidem non potuit negare 
(II pg. 310 D) se ista opprobria audisse: immo ipse illorum 
studia se percepisse nec tamen cum eis facere voluisse 
profitetur ep. VI r pg. 350 B. 

Accedit quod ei tempori, cum Dio iam de bello cogi- 
taret, non convenit, quod amicis Platonis a Dionysio iurgia 
opprobrio vertuntur (pg. 310 C). Contra sciinus primis 
postquam expulsus est annis Dionem nihil grave molitum 
esse — nisi quod parum benigne de Dionysio iudicasse 
eum et locutum esse per se probabile est — : postea demum 
re familiari erepta et uxore alteri data ira in tyrannum 
acerbissima exarsit. In annos igitur 364/3 criminationes 
illae (ep. II in.) a tyranno levi atque inconstanti motae 
multo magis quadrant. 

Denique in Ep. II offendunt vv. dd. eo, quod Speu- 
sippus apud Dionysium versari dicatur (Steinbart t. VIII 
pg. 291. Karsten pg. 162), cum Plutarchus cap. XVII tradat 
primis annis post quam Plato ex secundo itinere reverterit, 
Dionem Speusippo Athenis familiariter usum esse. At 
verba Plutarchi non impediunt, quominus Speusippum inter 
secundum et tertium Platonis iter, quo tempore ep. II 
exarata est, breviorem peregrinationem in Siciliam 
suscepisse putemus. Quae coniectura verbis: SiieualnTtq) 
Xpyjaov xat &it6nep.<pov commendatur. 

Ceterarum epistularum temporibus, quot quidem 
accuratius definiri queant, vix est, quod offendamur. 

Ep. IV a. 355 vel 354 scripta est, cum Dio imperium 
Syracusarum occupatum tenebat; ep. V intra annos 365 
et 360, quoniam Perdiccas III a. 365 regnum invasit, sexto 
autem anno post in pugna contra Illyrios cecidit; ep. VII 
porro et VIII anno fere 352 tribuendae sunt, quo tempore 
Hipparinus Syracusanorum imperio est potitus ; argumentum 
VHIae docet paulo posteriorem hanc esse Vlla. — Reliquae 
certis temporibus tribui nequeunt. 



26 



Neque vero equidem offendo, quod in ep. IX pg\ 358 
Socrates quidam commemoratur tanquam senescentis Platonis 
aequalis. Sane si celeberrimus Platonis praeceptor sig- 
nificatus esset, gravissimum ac satis ridiculum mendum 
scriptor commisisset. Qua re Steinhartius t. VIII pg. 333 
opinionem admodum singularem protulit; suspicatur enim 
auctorem ceteroquin non spernendum temporum perturba- 
tionem in multis illius aetatis epistulis conspicuam ludibrio 
habuisse. 

Alii alia coniecerunt: Astius putat Socratem minorem, 
qui in Sophista amicus Theaeteti introducitur , hic esse 
intellegendum ; alii ad Isocratem confugerunt: quamquam 
aliud nomen latere non absonum, tamen cum Socratis nomen 
admodum vulgare apud Graecos fuerit, non video, cur non 
Socrates quidam ignotus, Laodamantis quidem amicus, 
significatus esse possit: an vero ad unum omnes novimus 
Platonis aut Isocratis discipulos, qui ex universa Graecia 
ad illos audiendos undique confluxerunt? 



3. 

In Vlla epistula inde a pg. 324 Plato totius vitae 
suae rationem reddit; cum adolescens esset, eversam esse 
rem publicam et trigintavirorum dominationem institutam; 
de quibus se ait primo bonam spem concepisse; quinetiam 
a quibusdam ex eis sibi familiaribus se invitatum esse, ut 
rei publicae administrationi interesset ; mox vero intellexisse 
multo peius iam se habere civitatem quam antea; cum 
alia facinora ab illis admissa esse tum Socratem, prae- 
ceptorem suum dilectissimum, socium scelerum sibi ad- 
sciscere eos voluisse; non multo post concidisse XXXvirorum 
dominationem; restituta re publica se lentius quidem, 
tamen etiamtum in animo habuisse rem publicam capessere ;* 



* Pg. 324 B verba zyg nokswQ iuxta inl xd xotvd, quae offendunt 
Karstenum, quoniam apud Graecos tantum ixt td xot^d Uvai in usu 
fuerit, ex sequentibus twv -rrjs notewg Tipayjxdxwv huc irrepsisse conicio. 



27 



lKini reversos Athenienses, etsi nonnulla accidissent parum 
probanda, primo magna usos esse continentia. Deinde vero 
cum Socrates damnatus esset, taedio se rei publicae 
affectum sibi persuasisse non prius sanas fore civitates, 
quam principes eidem atque philosophi eas gubernarent- 
Hac mente in Italiam et Siciliam se esse profectum. 

In his narrationibus quosdam errores epistolographi 
detexisse sibi videntur vv. dd. Cfr. Karstenum pg. 117 sqq. 

Ac primum quidem legiinus pg. 324 C : xai pot ruZai 
Ttvkc tcov riyc TzoXecus Tzparpduuv Totaide izapeizeoov bizb tzoXXcov 
ydp rrJQ Tine rzoktTeiac; Xotdopoupevyc eiq xdi TTSvTYjxovTa rtveg 
avdpez 7zpo6(TT7]CTav cipXovTes, evoexa pev ev acJTet, dexa 3' iv 
Iletpatel, Tiepi Te dyopav exaTepot toutcov xou oaa ev toIq cioTeot 
otcuxetv edet, TptdxovTa de tzuvtcov apXovTec xaTeoTTjOav adw- 
xpciTope^. 

Miratur Karstenus, quod omnes LI, et XXXviros et 
decemviros in Piraeeo et undecimviros in urbe quasi unum 
collegium scriptor comprehenderit : at quid, ne hoc faceret, 
impediebat? penes trigintaviros summum imperium fuisse 
probe sciebat et bis ipse adfirmat; hos proxime seque- 
bantur reliqui illi magistratus. 

Difficillimum autem est definire, quaenam munera 
fuerint undecimvirorum. — Karstenus persuasum habet 
(pg. 119) hunc magistratum eundem sub XXXviris fuisse, 
quem libera republica et ante et post illos, quoniam Critiae 
iussu Theramenem ad supplicium rapuerint (Xen. Hell 11,3,54 
y/icTc oe XaftovTei; xdi djzayarovTez ot evdexa ot Set tol ex toutcov 
jzpaTTeTe). Negat aut illud collegium cum usitato munere 
damnatos in vincula coniciendi et suppliciis afficiendi 
coniungere potuisse quae eis hoc loco tribuantur officia 
aut duo fuisse collegia: immo conicit epistolographum 
legisse apud Xenophontem (11,4,38) vel Andocidem (de 
Myst. §40) verba: ntyv tcov TptdxovTa xai tcov evdexa xdt tcov 
ev ITetpatet dpgdvTcov d£xa\ quibus inductum eum omnes in 
unum collegium confudisse et Xlvirorum quidem et 
Xvirorum munera atque officia suo sibi arbitrio informasse. 



28 



Hermanims contra (Ant. publ. pg. 535), cui Rohrerus 
adsentitur, duo collegia plane diversa fuisse iudicat: neque 
profecto intellegi potest, quomodo scriptor, si quidem 
munera Xlvirorum semper eadem fuissent, adduci potuerit, 
ut sine ulla ratione commenta fingeret, nisi forte insipiens 
fuit. Notiores illi evdexa etsi satis potentes, minores tamen 
magistratus erant, quos ab amnestia qu. d. exclusos fuisse 
non probabile, quoniam ita se munire poterant, ut affirmarent 
se nihil nisi imperata XXXvirorum exsecutos (Cfr. Meier 
de bon. damn. pg. 188. — Scheibius Olig. Umw. pg. 68 not. 
contra disputat). Aiunt eos officia saepenumero transisse, 
attamen hoc non satis causae praebuisse videtur, cur 
excluderentur. 

Itaque cum Hermanno faciendum existimo,magistratum, 
qui hic nominatur, a notissimo illo distinguente. 

Quod autem verba attinet nepi zs dyopdv kxdrepot 
todtcov xa\ daa kv roTc aaTeat Stotxelv eSet* sunt sane haec 
obscuriora: num tamen inde concludi possit munera illorum 
non ampliora fuisse quam tcov dyopavopxov et tcov daTuvopcov, 
dubito; videntur administrationi omnium rerum urbanarum 
et civilium utriusque urbis praefuisse. 

Neque concedo in descripta Socratis damnatione 
errores admisisse auciorem (Karsten pg. 121). 

Homines Suvao-TsuovTs^ (i. e. nobiles ac potentes) sunt 
Anytus, Meletus, Lyco, alii earum partium. Quae porro 
pg. 325 C legimus: o\ pev slcrrjyayov, ot Sk kiprjcpioavTO xa\ 
dnkxTetvav, paulo neglegentius dicta esse censeo. Quaerit 
Karstenus: „At quinam, inquit, sunt, qui Socratem dam- 
naverunt ? An homines nobiles, potentes ? Immo Socrates 
damnatus est ab Heliastis e. q. s. Num hi dici possunt 
duvacTTeuovTeQ nveg? u — Locus ita est interpretandus, ut 
o\ piv intellegantur accusatores, oi de Athenienses (Cfr. 
Rohrer in diss. a. h. 1.) 



* Haec propterea a Platone adiecta esse puto, quod huius collegii 
ut socius fieret invitatus esset ac ne qui legerent de vulgari magistratu 
cogitarent. 



29 



Maxima pars epistulae Vllae versatur in describendis 
tribiis Platonis in Siciliam itineribus atque enarrando 
philosophi cum Dione et Dionysio II commercio ; eaedem 
res brevius descriptae tertia ep. continentur; denique 
ep. II quaedam de secundo itinere addit pg.311Esqq. 

Omnia accuratissime depinguntur; cognoscimus per- 
multa ex Siciliae Syracusarumque historia, multorum, 
imprimis Dionis et Dionysiill mores; rationes, quae inter 
Archytam atque Pythagoreos et principem Syracusarum 
intercedebant, Heraclidis fortunam, Theodotem, Eurybium, 
denique quae Platoni primum, iterum, tertium Syracusis 
versanti evenerint. 

Non concedendum est Karsteno (pg. 241) pauca con- 
tineri epistulis, quae non ab aliis quoque scriptoribus 
relata fuerint, quae propria habeant minuta esse et pleraque 
commentis similia. Cfr. Steinhart. IX pg. 263 not. 30. 

Immo quae apud historicos, praecipue Plutarchum, 
scripta legimus, etsi et alios auctores habuit, qui accu- 
ratiora hic illic quam epistulae exhiberent, tamen maximam 
partem ad hunc fontem redeunt 

Errores historici graviores in epistularum narratio- 
nibus non insunt; concinunt omnia cum indiciis aliunde 
compertis; saepenumero illae veritatis specie antecellunt 
fabulosis deteriorum fontium commentis ; atque tam vivido 
plerumque colore praestant, ut ea nisi a teste atque spec- 
tatore amplissima rerum cognitione instructo scribi non 
potuerint. 

Primum iter Plato suscepit oZs8bv* Irq Tezzapdxovza 
ysyovax;, anno fere 387, si quidem philosophum a. 427 natum 
esse statuendum est. (Cfr. Steinhart IX pg. 37 sqq. Ueber- 
weg Unters. pg. 113 sqq.) 



* Karstenus pg. 44 vituperat trXzdw, quae vocula ei hoc quoque 
loco satis otiosa videtur, cum probabile sit Platonem, qua tum ipse 
esset aetate, probe nosse. — Probabile hoc sane est, verum Plato dicit 
se tum paene XL annos natum fnisse, quae optime se habent. 



30 



Merito Groteus observat (Plato pg. 263) permulta de 
Platouis vita operibusque quae circumferantur argumentis 
niti multo levioribus, quam sit hic epistulae locus. 

Quibus rationibus Plato motus sit, ut patria relicta 
in ltaliam Siciliamque proficisceretur, epistula haud clare 
indicat. Enarrat scriptor, quantum quae Athenis accidissent, 
ad suam de optima civitate sententiam formandam contulerint 
quaeque postea in Italia et Sicilia viderit: neque tamen 
verbis xabrqv xr t v otdvotav e/cov excluditur (Karsten pg. 133) 
quod vulgo relatum est consilium : Platonem discendi causa 
in Italiam et Tarentum, post in Siciliam et Syracusas 
venisse; rabxTjv vr t v didvotav eZcov nil significat nisi: „hac 
mente, his sententiis imbutus." 

De ceteris autem itineribus, quae a Platone suscepta 
esse fontes posteriores deterioresque tradunt, in epistulis 
nihil profertur (Cfr. Karstenpg. 150 et cap. VII); quae cum 
paene omnia certis suspicionibus obnoxia sint, ipsum hoc 
epistularum silentium fidem auctori conciliat. Nimirum, 
si fabulosa itinera ibi commemorata essent, clamarent certe 
critici: en dufciae originis indicium! 

Mihi quidem unum iter Megaricum factum esse pro- 
babile est ex Hermodori verbis apud Diogenem 1. III § 6 
certam temporis significationem continentibus : hzzvza 
yevbpevoz bxrco xdi etxootv ezcov, xatf d cprjotv EppbocopoQ, etQ 
Meyapa TTpbg Ed/Xetdrjv abv d.XXotQ ztot ZcoxpaztxolQ diieZcbprjoev 
et 1. II § 106: izpbg zouzbv (scil. EuxXeidrjv) cpr t otv 6 Eppbdcopos 
dcptxeobat fflAzcovo. xa\ zouq XotnouQ cptX.oobcpous perd zrjv 
2coxpdzouQ zeX,euzrjv [oeioavzaQ zrjv copbzrjza. zcov zupdvvcov\ 
nisi quod postrema haec verba, quae uncis inclusi, Diogenis 
inscitiae sunt tribuenda.* 

Descriptio luxuriae per Italiam et Siciliam grassantis 
propter vividum colorem ab oculato teste profecta esse 



* An fortasse quod Plato Dionem personatuin Ep. VII pg. 329 A 
praeter ceteras urbes maritimas Athenis vicinas Megara potissimum 
commemorantem facit, indicium quoddam illius itineris refert ? Kal 
Mzya/jol fitkv d y.arocxouvTsg izuyXdvo/ASv, rpMzq dr/ ~ou av /xot [iorfioq xzh 



31 



videtur (ep. VII pg. 326 B C D). Cfr. de Legg. I pg. G37 E, quo 
loco Megillus dicit se olim Tarenti Dionysiis omnes urbis 
incolas ebrios vidisse. 

Pg. 326 D Plato pergit: zauza oyj rtpoc zdtQ Tzpbotte 
dtavoou/nevoz e?c ^upaxouoaz dtsrtopku&yv, toco<z /iev xazd zu/yjv, 
eotxe /a ( v zbze /vqAavco/Levco ztvt zcov xpetzzbvcov dpXrjv ftaAeottat 
zcov vuv yeyovbzcov npay/mzcov rtepi Aicova xa\ zcbv 7te/u Supaxoooas. 
De quo loco Karstenus pg. 133 haec disserit: „ergo ut modo 
in Italiam, ita nunc in Siciliam abiit temere, nullo consilio." 
Consilium philosophi fuit sine dubio exteras terras, praeclaras 
urbes, regiones visu dignas cognoscere, deniquePythagoreorum 
adire scholas; hoc loco dicit, quod tum Syracusas venerit 
et cum Dione amicitiam iunxerit, videri quidem casu fortuito 
effectum, qui tameu penitus rerum cursum perspiciat, ei 
divini numinis moderamen adparere. 

Utrum a Py thagoreis Dioni commendatus an aDionysioI 
sive sponte sive rursus Dione auctore invitatus sit, incertum. 
Accuratiora de huius commorationis Syracusanae initiis aut 
spatio dici non possunt. 

De commercio, quod cum Dionysiol habuisse fertur^ 
fabulae quaedam traduntur. Neque maiorem probabilitatis 
speciem referunt quae de expulso, vendito, redempto phi- 
losopho audimus: haec omnia ficta videntur; si non essent, 
epistula, opinor, ubi tertii itineris pericula commemorantur, 
illuc respexisset. 

Itaque cum Syracusis primum versaretur, amicitiam 
iunxit cum Dione adulescente tum viginti fere annorum (ep. 
VII pg. 324 A), summis ingenii animique facultatibus praedito. 
Is Platonis praeceptis ac disciplina imbutus ad severiorem 
vitae normam mores correxit, quam ob rem enaXbeozepov 
roTc Ttep\ zd zupavvtxd vd/it/ia C,cootv eftuo /ieXp\ zou Savdzou 
zou 7iep\ Atovuotov yevopevou.* 



* Parum simplici obitus Dionysii significatione Plato indicare 
videtur illum fortasse vi non plane caruisse. Cfr. Timaei narrationem 
in Plutarchi vita Dionis cap. VI. 



32 



Non est in his verbis repugnantia, ut arbitratur Kar- 
stenus pg. 135: ol xspi za vjpavvtxa Qovzez sunt aulici : Dionysii 
euim ipsius gratiam Dio nunquam amisit. 

Pergit scriptor ad alterum iter non multo post Dionysii 
maioris mortem susceptum. 

Dio enim cum ipse expertus esset, quantum Plato 
valeret ad adulescentium animos corrigendos et amore 
virtutis , artium , scientiae imbuendos , Dionysio persuasit, 
ut philosopkum Athenis arcessereteiusqueuteretur institutione. 
Platoni autem scripsit, ut utique veniret; insignem enim 
iam offerri occasionem rei publicae philosophia adiutrice 
quam optime constituendae. Obtemperavit ille (ep. VII 
pg.329A, II311E, III316C) et magna pompa Syracusis 
exceptus est(Plut. cap. XIII). 

Ac primo Dionysius admiratione Platonis et amore 
philosophiae captus est ; geometricis praecipue studiis operam 
navarunt. Cfr. Plut. ibid. et Ep. III pg. 319C. 

Mox vero aulicorum, imprimis Philisti nuper ex exilio 
revocati eiusque asseclarum criminationes tyranni animum 
averterunt. 

Merito G-roteus iudicat haud satis scite Dionem et 
Platonem brevi, qua tum floruerint, auctoritate usos esse; 
primaria enim consilia liberandae a barbaris Siciliae et 
reipublicae in meliorem formam redigendae distulisse ac 
prius tyranni animum doctrina excolere voluisse videntur. 

Dion igitur invidia obrutus proditionis a Dionysio in- 
simulatus et clam patria eiectus est.* Quo remoto primo 
in metu versabantur Plato et illius amici; varii oriebantur 
rumores; mox Dionysius Platonem invitavit, ut in arce ha- 
bitaret; benigne etiam erga eum se gessit ac philosophiae 
se dedere velle simulavit; neque tamen constans fuit calum- 
niatorum sermones veritus (ep. VII pg. 329 C — 330 B). 



* Quod vero fontes historici Diouem non sine culpa fuisse per- 
hibent, epistulae eontra omnem culpam in Dionysium transferunt, neque 
spuriae originis est indicium neque Platoni exprobrandum : probabile 
enim est eum optimam de amico opinionem habuisse. 



33 



Postremo cum nihil eoruni, quae cupiebat, efficeret, Plato, 
ut dimitteretur, petiit ; erat tum bellum in Sicilia ; itaque 
inter eos convenit, ut tum quidem ille abiret, composito 
vero bello una cum Dione reverteretur. 

Hoc secundum iter annis 366/365 accidisse videtur; 
a. 364 Platonem iam in Graeciam reducem fuisse supra ex 
ep. II evicimus. 

Priusquam Syracusis abiret, eius ope hospitium atque 
amicitia iuncta est inter Archytam eiusque familiares Ta- 
rentinos et Dionysium (cfr. ep. VII pg. 338 C).* 

Pace igitur in Sicilia facta Dionysius Platonem rursus 
invitavit, Dionem autem annum in Graecia remanere iussit 
(ep. YII pg\ 338 B). Dio haesitantem philosophum instigat, 
ut tyranni animum ipsi reconciliare conetur; atque multus 
erat rumor Dionysium denuo philosophiae amore esse 
inflammatum. 

Plato huius rei causam fuisse suspicatur, quod Archytas 
aliique Pythagorei Dionysium Syracusis visissent; cum 
quibus Dionysium de philosophia Platonica collocutum in- 
scitiae suae conscium sibi factum esse. Ea autem res in 
levi atque inconstanti tyranni ingenio non improbabilis. 

Misit igitur Archedemum, Platoni amicissimum, disci- 
pulum Archytae aliosque illius amicos cum triremi Athenas, 
qui Platoni epistulam et promissa transferrent. Etiam 
Archytas Tarentinique per litteras eum imploraverunt, ut 
Syracusas denuo veniret ; amicitiam enim Dionysii conservare 
quam maxime sua interesse rcpbQ za tzoXltlyA** (ep. VII 
pg. 339CD,IIIpg.317B). 

Tandem ille amicorum gratia tyranno morem gessit; 
sperabat etiam verum fore rumorem de novis Dionysii 
studiis ; qua tamen spe, postquam Syracusas advenit, deiectus 
est; cum enim Dionysii animum colloquiis temptaret, repperit 



* Neque tamen (Karstenpg.138) epistulae verbis efiicitur Platonem 
tum primum Archytam cognovisse. 

** Haec de Archyta et Tarentinis prodita maximam veritatis 
speciem referunt. 

3 



u 



arbitrari eum iam longe se provectum esse in philosophia, 
quod certissimum discrimen habet veri et falsi philosophiae 
studii. 

Quin postea quae ex sapienti amico audivisset, scriptis 
tyrannus mandavit; id vero iure ab illo vituperatur pg. 341B 
sqq.: Platoni enim seni cum valde displicerent libri de 
summis rerum principiis temere conscripti atque editi,* 
tum ipsius doctrinam perperam ab alio describi merito 
poterat moleste ferre.** 

Neque quod speraverat effecit, ut Dionem reconciliaret 
cum Dionysio; hic promissis non stetit, immo reditus prae- 
diorum satis magnos Dioni iam non misit; mox nova proposuit, 
quae Plato accipere non posset; ille vero cum nihil efficeret, 
postremo domum abire voluit ; attamen hieme appropinquante 
navigandi iam non fuit copia. Habitabat in horto prope 
arcem (pg. 347 A) ; neque multa usus est cum Dionysio 
familiaritate, cum necessitudo inter eos in dies magis 
refrigesceret, quam rem testatur illud colloquium, quod ep.III 
pg. 319 enarratum est, viginti diebus antequam discessit, 
habitum. 

Denique vinculum amicitiae plane ruptum est, cum 
tumultu mercenariorum orto*** Heraclides, quod auctor eius 
habebatur, fugissetf atque Theodotus et Eurybius cum 
Platone pro illo tyrannum implorassent ; qui a philosopho 
promissi admonitus cum ira repondit. 

Mox eum ex arce discedere et in urbe apud 
Archedemum habitare iussit, cum diceret mulieres in horto 
sollemnia quaedam clecem dierum celebraturas esse. Expro- 
bravit ei etiam per nuntium, quod Theodotum et Heraclidem 
pluris aestimaret quam semet ipsum. 



* Quae Plato in ep. de scribendo et disputando exponit, e Phaedri 
dialogi sententiis enata sunt. 

** Qui cum sit conexus, verba pg. 341 D y.al roaovde ys olda 
oxt ypa<p£vTO. 7] XeXdivra utz i/xou [jiXxiax ay XzXdsiyj' vix quidquani 
superbiae habent. 

*** Cuius imago oculis quasi percipienda praebetur pg. 348AB. 

f De Heraclide hic aliqua comperimus, quae alibi uon traduutur. 



35 



Plato igitar in urbe liabitabat inter mercenarios periculis 
cinctus; delatum enim est ei ab amicis, praecipue nautis 
quibusdam Atheniensibus,* peltastas, qui criminationibus 
falsis incensi essent, in animo habere eum interficere. 

Itaque nuntium misit ad Archytam et amicos Tarentinos 
petens, ut se ex summo discrimine liberarent. 01 dk npbfaoiv 
rrju npeofteiaQ nopiodpevot Tcupu tyjq itoAsojc n£p.novoi Tptuxov- 
zopdv 73 xut Adptoxov uuTtov iua, ?jq eXdtov eoelro Jtovooiou 
Ttspt epoo Mytov, oTi ftooloitirjv aiztivai xox fiy)dapw<; ulfoos izotelv 
o dk guvtoaoXoprjos xat dizenepfiev etpootu oouq (pg. 350 AB).** 

Hic igitur fuit fini$ commercii cum Dionysio: Plato 
inde Olympiam venit (a. 360) , ubi Dio eum cohortatus est, 
ut expeditionem, quam ipse in Siciliam moliturus esset, 
auctoritate et consilio adiuvaret. Hoc quidem recusavit, 
quoniam Dionysius nihil gravius in se molitus esset. 

Quicumque extremam hanc epistulae partem accuratius 
legerit, me iudice fatebitur tam accuratam et rebus nomi- 
nibusque refertam esse narrationem, ut ficticia esse nequeat, 
immo testis sit, qui ipse omnibus rebus interfuerit. 

Quae cum ita sint, minime probo Karsteni iudicium, 
quod perlustrata epistula pg. 144 fert : nihil fere in ea legi, 
quod non plenius et accuratius ab aliis scriptoribus proditum 
sit ; quae ad itinera eorumque tempora pertineant, pleraque 
recte auctorem rettulisse, in rebus autem Dionysium et 
Dionem spectantibus minus esse diligentem; nonnulla quae 
ad rem pertineant, omisisse, alia augendo minuendove 
immutasse idque ductum odio et gratia : totam enim epistulam 
aperte scriptam esse ad vituperandum Dionysium, laudandum 
Dionem, maxime vero ad extollendum Platonem. 



* Hinc Holmius H. S. II pg. 375 concludit epistolographo res 
Syracusanas probe notas fuisse; mihi indicium videtur Platonem ipsum 
esse auctorem epistulae. 

** Karstenus pg. 142 improbabile esse dicit quae hoc loco narrantur 
omnia intra viginti dierum spatium transigi potuisse : attamen Tarentum 
non tantum Syracusis aberat, quin paucis diebus navis eo devenire et 
amici Syracusas possent transvehi. 

3* 



36 



Epistulam sane scripsit Plato sui et Dionis defenden- 
dorum causa; itaque quod in Dionysium maxima omnium 
calamitatum culpa transfertur, non mirum ; sunt tamen etiam 
loci, quibus laudet in tyranno bonam quandam indolem et 
humanitatem (pg. 338 D. 340 A. 350 C),* est etiam, ubiDionem 
eiusque socios quodammodo vituperet (pg. 350 C) ; quin sibi 
ipse quaedam exprobrat pg. 327 A, pg. 345 D. 



Ep. VIII pg. 354 B Lycurgus non modo senatum Lace- 
daemoniorum, sed etiam ephoros instituisse dicitur: contra 
Legg. III pg. 691 E institutio regum, senatus, ephororum 
tribus diversis auctoribus laudi vertitur (Cfr. Salomon pg. 20 sq. 
Karsten pg. 160). 

Hic locus admodum obscurus vix potest ita cum Astio 
intellegi, ut 6 zphog acozrjp item Lycurgus sit (Cfr. Mueller 
VII,2 pg. 464), immo concedendum est Platonem hic vetere 
traditione (Herod. 1,65) relicta Theopompum, non Lycurgum 
auctorem magistratus ephororum habuisse. 

Putant vv. dd. epistolographum hunc locum perperam 
et intellexisse et expressisse: mihi contra utrumque consi- 
deranti nihil aliud effici videtur nisi Platonem epistulam VIII 
(a. 352) ante tertium librum illius operis composuisse. Est 
haec res ea, de qua idem auctor haud magno temporis spatio 
interiecto diversa statuere potuerit. Atque priorem esse 
epistulae locum vel inde colligitur, quod hic vetustiorem 
sequitur traditionem, alter contra recentiorem, quam inde 
a Platone plerique scriptores sunt amplexi. Qui in libro 
III de Legg. extat locus multo accuratior est et eo tempore 
scriptus, quo philosophus reipublicae Lacedaemoniorum 
historiae multum operae navabat. 

Legum testimonium si expressisset , epistolographus 
satis scite rem egisset : conglutinasset scilicet quae leguntur 



* Repngnantiam in descripto Dionysii ingenio (Karsten pg, 145) 
non video. 



37 



fv, 



pg. 690DEetpg.091Esq. ; porro pro tyjv t&u EMvjvav dovap 
quae verbaalteri loco soli aptasiint,prudenterposuisset eaovoo<: 
zz xat rjjv xoXtv kxazipooQ kxaripav; praeterea addidisset xdi 
yivooq post deioac xepi t7jq abroo TzbXecoQ, quae illic non 
extant. 

Idem iudico de eis , quae Ep. VII pg. 332 de Darei 
regno et de Athenarum dominatione dicuntur (Karsten pg. 
158 sqq.). Cfr. locum pg. 332 A Japeioo — Tr t v ffepacov dpXrjv 
cum loco de Legg. III pg. 695 C. Neque inter se contraria 
sunt verba cov xdt vuv ert optxpd oveipara MhtrzTat, quae ad 
descriptionem regni Persarum pertinent, et verba en xdi vov 
dtaoiocoxe titjv flepacov dpXrjv. Athenienses autem quod LXX 
annos sociis clementer tractatis imperium retinuissent, laudare 
licuit philosopho, quamquam alias de republica Atheniensium, 
qualis tum erat, et in prioribus scriptis et in libris de Legg. 
pg. 701 AB parum benigne iudicat 



6. 

Eestat, ut quae de Siciliae Syracusarumque historia in 
epistulis narrantur, paucis examinemus. 

In universum scriptorem bene instructum fuisse docent 
loci ipsi et historicorum comparatio. Pauca sunt, in quibus 
falsa eum tradidisse arguuntrecentiores(Karstenpg.l54— 158). 

Ep. VIII pg. 353 AB narratur , quomodo (a. 406) Dio- 
nysius maior adiutore Hipparino principatum obtinuerit : vuv 
bjiiv xdt wlc TcoltploiQ aXedbv e$ ouizep yiyovev 6 Tzblepo^, ooyyiveta 
dpXet fiia otd TiXouQ, : fjv TzoTe xaTiarqaav ol nazipeQ upcov £?c 
dnopiav eh%VTeT tyjv drcaaav, Totf cke xivouvoQ eyivew eaXawQ 
Ztxelia tji twv Ehkrjvcov bizb KapXrjoovicov dvdaidrov olrjv 
exfiapfiapcoftetoav yeviaftat ■ vSze ydp eUovw Atovbatov pev coq 
viov xdt TioXeptxbv em toq too Tzokipou npenobaac auTcp 7Tpd£etQ> 
obpftoulov de xal 7zpeoj9uTepov VjZTzaptvov, eizt ocoTrjpia zrjs 
ZtxeXiaQ auwxpdwpaQ, coq cpaot, TupdvvouQ e7ZovopdC,ovTe<z. Dio- 
dorus vero 1. XHIcap. 92 dicit: b drjpoq jzapaurixa wbq pev 
eluoe ttjs dpXrjQ, exepoos oe eUew OTpaTrjyouQ, ev otg xdi Atovbatov. 



38 



Pergit eum primo cum collegis creatum postea his crimi- 
nationibus magistratu deiectis sibi soli acquisivisse imperium. 

Probabile est hunc scriptorem veriora tradere neque 
statim publice tyrannos appellatos esse Dionysium et Hippa- 
rinum; attamen Plato ipso additamento wc cpaatv indicat 
verba non esse premenda; et fieri potuit, ut duo illi cum 
collegis praetores publice nominarentur, vulgus tamen tyran- 
norum uteretur appellatione. 

Hoc sane concedendum est locum, qui ep. VIII pg. 354D 
legitur, cum Diodori narratione parum videri concinere; 
Plato ibi Syracusanos commonet, ne nimiae libertati studeant, 
fiij Tzore dTzArjaria eAeo&epiaq dxaipou nvoc etg to tcov TzpoySvcov 
vda-qpa eprzeacoatv , ?> dtd r}jV dyav dva.pX.iav ol rdre erzaftov, 
dfierpcp eXeodepiag Xpcbpevot ipcort • ol ydp izpb Atovoaioo xdt 
'IizTzapivoo dpqavret: ZtxeXicbrat rore coq coovro eodatpdvcog e&ov 
rpocpcbvres re xdt dfia dpXdvrcov dpXovreg • dl xdt rob<r dexa 
arparrfyobc, xareXeoaav ftdXXovrez rob<: Tzpb Atovoaioo xara vdpov 
oodeva xpivavreg, Iva Syj SooXeootev prjdevt pqre abv dixrj prjre 
voficp deaTrorrj, eXeo&epot d^etev Tzdvrvj izd.vrcoq- odev at ropavvide^ 
eyevovro adrol^. Haec si idem factum, quod supra tetigit 
scriptor, spectant, Diodoro certe maior fides habenda est, 
qui tradit ducibus Syracusanis munus abrogatum esse, 
postea Dionysium praecipuos adversarios, Daphnaeum et 
Demarchum, per vim de medio sustulisse. 

Itaque Groteus putatPlatonis tum senis memoriam lapsum 
admisisse, cum iudicium Syracusanorum confunderet cum 
facinore Agrigentinorum, qui paulo ante quattuor suos duces 
lapidibus obruisse perhibentur. 

Potest excusatio comprobari: tamen quo magis hunc 
epistulae locum considero — in quo notandum, quod ItxeXtcbrat 
dicit scriptor, non lopaxdatot — eo magis ad eam opinionem 
adducor, ut putem alios eosque paulo priores Siciliae tu- 
multus hic spectari, quia libidinis ac nimiae libertatis studio 
(rpocpcovreg, %va dr^ dooXeootev prjdevt xrX.) animi Siculorum 
concitati esse dicuntur. 

Utut est, hoc certum mihi videtur, etiamsi narrationem 
Diodori Platonicae praeferamus, hanc non esse causam, cur 



39 



epistulam a Platone abiudicemus ; poterat memoria eius in 
enarrandis rebus, quae plus L annis ante acciderant, de 
quibus praeterea scripti commentarii fortasse non in promptu 
erant, facillime errare. 

Quod porro Hipparini de liberanda Sicilia merita ad- 
modum auxit pg. 353 B* et 355 E, cum Aristoteles Polit. V,56 
acerbum de eodem ferat iudicium, animadvertendum consilio 
conciliandi scriptam esse ep. VIII et amicum Dionis hic loqui. 



Contra plurima sunt, quae auctorem res, de quibus 
agebat, optime nosse comprobent, velut descriptio imperii 
Dionysiil pg. 331 E, 332 AC, 333 A;** vel obitus Dionis 
pg. 333D— 334C (cfr. ipsum Karstenum pg. 144) ; porro qualis 
esset a. 352 status Syracusarum totiusque Siciliae, probe 
sciebat ep. VII pg. 336 CDE, VIII pg. 352 C 353 CDE 357 AB* 

Consilia ad civitatem pertinentia, quae Syracusanis 
ep. VII et VIII dantur, partim etiam ep. III tangimtur, Groteo 
iure non tam spernenda aut ridicula videntur,*** quam 
Karsteno (pg. 147 sqq.) aliisve. Cfr. VII pg. 337 A—E, 
VIII355 A-356E, III pg. 315 D 316B 319CD. 

Primo loco suadet, ut victrices partes victas et metu 
et verecundia (<poftcp et alddl) contineant, deinde optimos 



SO> 



* Dictio xac eiTS dvj ftsiav rcg fyyetff&ai fioukerac ruXrjv xai #s 
eere rr t v rCov dpZourtov dperr^v ecre xal ~d quva/j.<porepov /j.erd rojv rore. 
-oh-ajv rrjg aojrt]pcag ahcav $u/j./3>)vac yevo/xevinv , ecrrto raurr^ OTtfl rcg 
u-o/,a/i l 3dvec, ffturTjpia (Tojv outoj ifuvefty rdcg rore yevop.evocg- noil silie 
ratione tam multiplex et tortuosa videtur. 

** Observat Groteus t. VI pg. 36 not. 86 ipsis rebus confirmari 
memorabilem Platonis vocem : dtovumog <pqpov ird-aro tpepecv rolg [3ap- 
fidpotg. 

*** Etiamsi parum apta essent, incle non sequeretur epistulas ge- 
nuinas non esse, sed nihil nisi Platonem doctrina magis praestitissei 
quam rerum usu atque experientia; id quod in aliis etiam summis phi- 
losophis animadvertas. 



40 



cives partim e sua urbe partim aliimde arcessitos* invitent 
ad iustas leges condendas, conditis legibus omnes obtemperent. 
Civitate autem constituta ex Sicilia et tota Peloponneso 
atque etiam Athenis colonos arcessant, qui insulam e bar- 
barorum manibus eripiant, ereptam agris colendis, urbibus 
restituendis pristino flore exornent. 

Ep. VIII statum civitatis Syracusanae paulo posteriorem 
spectare videtur : consilia tractandae reipublicae pridem data 
(cfr. pg. 354 A naXatav i/iijv ^jp/SouX-fjv pg. 356 C oq elprjzat pev 
xdc npoxepov bfCtv • — wanep xdc nporepov epprjftrj) magis 
enucleate exponuntur : suadet scriptor, ut tripartitum regnum 
instituant, Lacedaemoniorum regno simile, Dionis filii, Hippa- 
rini, Dionysii denique per legatos reconciliandi. Deinde 
leges ferendas esse et eam civitatem constituendam , ut 
quaedam munera et honores sint regum, maxima vero aucto- 
ritas penes XXXVII legum custodes (vopo(p6/\axe<:), qui cum 
populo et senatu de bello et pace decernant atque praecipuas 
causas una cum electis ex annuis magistratibus diiudicent 
(Cfr. de Legg. 1. IX cap. II). 

Plato personatum atque quasi ex inferis excitum Dionem 
pergentem facit pg. 355A se hanc civitatis formam constituere 
in animo habuisse et propositum peracturum fuisse, nisi 
occisus esset. 



* Pg. 337 B raendum latere videtur; vocabula ituvtydvzafyai et 
paulo infra p.sra7r£/j.7Tz<T#ac comprobant hic etiam de exterarum urbium 
civibus sermonem esse; conicio voculis rs — rs interpositis scribendum 
esse: robg drj xparrjaa^rag det Zprj, oravxsp i-iftuprjauxn <rwrrjp{ag, adrougr 
sv abrolg avdpag izpoxpivai rtbv re. aXXiov, oug dv nuvtydvwvrat xrL Tali 
emendatione removetur etiam dubitatio Karsteni pg. 146, quod L legum- 
latores Plato iubeat eligi, quem nimium esse numerum, cum Polit. 
pg. 293 A aliisque locis ars civitatis constituendae unius vel paucorum 
esse dicatur. Neque enim hic agitur de perfecta legumlatoris imagine, 
sed consilia dantur in re publica Syracusanorum efficienda. 

** Pg. 356 D scribendum: dtxaarrjpta dk dUa ph dUcov, ftavdrou 
dk (xal fhff/xou) xal <puyfjg xrL Verba xal dsapou addenda esse elucet 
ex pg. 356 E et 357 A. 



41 



Summa eorum, quae disputata sunt, huc redit: dubi- 
tationes historicas satis validas non esse, quibus epistulis 
auctoritas detrabatur; immo scriptorem baud spernenda 
doctrina atque eruditione fuisse ; pauca, quibus quis offendatur, 
ferri posse. 



42 



III. 

Quas praeterea vv. dd. movenmt dubitationes contra 
epistulas, hae fere sunt: primum arbitrantur totum hoc 
litterarum genus Alexandrinorum demum temporibus efflo- 
ruisse ; antea scriptores quae ipsis evenissent commentariis, 
carminibus epicis aliisve eiusmodi scriptis intexuisse (Stein- 
hart t.VIIIpg. 281); quamobrem epistulas Platonis, Isocratis, 
Demosthenis, aliorum iure in suspicionem vocari. Deinde 
consilium defendendi ubique elucere; criminationes , quae 
a malevolis hominibus motae sint adversus Platonis com- 
mercium cum excellentibus exterarum civitatum hominibus, 
adversus irrita itinera in Magnam Graeciam et Siciliam 
facta, maxime adversus tertium iter, alia multa hic refutari 
atque aperte materiam his scriptis componendis prae- 
buisse; cogitari non posse ipsum Platonem ad tales impetus 
redarguendos se accinxisse ; praeterea refutationes in epis. 
tulis saepe futiles esse ac Platone indignas. Porro multa 
ex narrationibus non concinere cum moribus philosophi 
clarissimi atque integerrimi; eam imaginem philosophiae, 
docendi rationis, disciplinae denique ac scholae adumbrari, 
quae cum genuinorum scriptorum doctrina parum congruat ; 
immo placita eius et sententias Pythagoricis commentis 
deformari. Compositionem, stilum, orationem epistularum 
eiusmodi esse, ut levem imitatorem facile agnoscas; hunc 
auctorem longe abesse a puro illo Attico dicendi genere, 
quo in aliis Platonis scriptis mirum in modum delectemur ; 
plurima anacolutha, nimium numerum figurarum omnis 
generis, alia orationis vitia tam crebro inveniri, ut manus 
rhetoris serioris aevi vel primo oculorum obtutu deprehen- 
datur : omnino stilo epp. non magis praestare quam sententiis 
atque ingenio. 



43 



Denique mnltos locos aliorum operum Platonicorum 
ab auctore imitando expressos esse atque ita quidem, ut 
liaud raro perperam intellecti sint vel enuntiati. 

Ac primum saeculo IV a. Chr. n., quoniam tum temporis 
frequens per litteras commercium inter homines excellentes 
erat, facile potuit fieri, ut epistulae sive Atheniensibus 
sive solis amicis destinarentur, quae non tam exempla 
essent exercitationum scholasticarum, ut posterioribus 
temporibus, quam libellorum certa quaedam consilia 
sequentium, maxime ea, ut consuetudines scriptorum cum 
excellentibus hominibus initae ab invidia et obtrectatione 
vindicarentur. Qua in re etiam hoc notandum, quod qui 
epistulas Platonicas a falsariis saec. III. a. Chr. n. confectas 
esse putant, illud ipsum concedere coguntur: quid? num 
illi falsarii sperare poterant se sua viris doctis Graecis 
comprobaturos esse, si hoc litterarum genus aPlatonis aetate 
abhorreret ? 

Quacum dubitatione cohaeret altera : dicunt epistulas 
Platonicas, quae quidem extent, ad unam omnes* defen- 
dendi quoddam prae se ferre consilium. Sane praecipuas 
earum scriptas esse ad vitam et mores philosophi a cri- 
minationibus purganda haud quisquam negaverit; verum 
tamen vix erit, quod ideo eas non genuinas esse iudicemus. 

Platonem per vitam varia obtrectatione atque invidia 
petitum esse, imprimis commercium eius cum Dione atque 
itinera ad Dionysium minorem ansam dedisse ad spargendos 
multos eosque malevolos sermones et obtrectationes maxime 
est consentaneum et testantur multis locis epistulae ipsae, 
cum praesertim Athenas inter et Syracusas frequens tum 
esset commercium atque una cum Platone alii etiam 
homines celeberrimi Syracusis essent versati. Philosophum 
vero non curasse, quae Athenienses ceterique Graeci de 
ipso cogitarent et loquerentur, equidem mihi persuadere 
non possum: cuicumque sane illud certum est, ei inutile 
videbitur hanc retractare quaestionem. 



* Quamquam in Xllla quidem nihil eiusmodi invenio. 



44 



Reputemus nobiscum quae in illorum annorum decursu 
evenerint: praeclarissimus vir doctus atque philosophus 
splendissimo apparatu a potentissimo eius aetatis principe 
arcessitur, quem instituat et in legibus recognoscendis, 
in civitate melius constituenda adiuvet; familiarius etiam 
Dione utitur, praestantissimo tyranni adiutore ; mox hicce 
patria expellitur, paulo autem post philosophus re fere 
infecta in patriam redit; paucos post annos iterum ille 
trans mare pronciscitur , ut Dionysii animum reconciliet 
Dioni; iterum non magis ei contingit, ut consilia rata 
faciat. Postea Dion adversarium Syracusis felici conatu 
expellit, sed tantum abest, ut promissam liberiorem civi- 
tatis formam civibus condonet, ut contra ipse tyrannidem 
retineat atque etiam Heraclidem adversarium occidat. 
Deinde a duobus Atheniensibus, Callippo eiusque fratre, 
quorum ille olim cum academiae sodalibus commercium 
quoddam exercuerat,* foede interficitur; quo facto Callippus 
dominationem occupat et alia mox tyrannide ex alia oriente 
funestissimi Syracusis anni sequuntur: nonne par est 
haec omnia Platonis animum gravissime percussisse ? cum 
ipse, quem Dionis vel etiam Callippi praeceptorem fuisse 
dicerent, quasi auctor omnium calamitatum videretur 
atque vocibus inimicorum carperetur? an non intererat 
eius, ut suam principum Syracusanorum consuetudinem 
defenderet ac purgaret; ut demonstraret Dionis consilia 
optima et patriae salutaria fuisse; si quidem e sua 
Dionisque sententia omnia facta essent, futurum fuisse, ut 
Syracusis liberior meliorque civitatis forma, toti Siciliae 
salus expulsis barbaris donaretur; neminem igitur nisi 
malignum sibi aut suis omnem miseriam, quae ingruerat, 
imputare posse? 

Nonne optime hoc ita consequi potuit, ut epistulis ad 
Dionysium, Dionem, familiares Dionis datis omnia illust- 
raret? 



* Quamquam Plato ep. Vllpg 333D— 3340 vehementissime negat 
istum hominem vere Academicum fuisise. 



45 



Duni vixit Plato, crimina ista multa erant et acerrima 
et quae ad refutandum incitarent: num etiam saeculo 
praeterlapso ? 

Karstenus (pg. 226 —240), gui calumniatores et ob- 
trectatores Platonis fuerint, demonstrare studet, sed ita, 
ut disputatio parum sufficere videatur. Ac primum quidem 
criminationes colligit, quae in epistulis reperiuntur, pau- 
cissimis (pg. 231) locis ex posterioribus scriptoribus ad- 
iectis; deinde ut Platonis irrisores comoediarum poetas 
adfert, qua in re mirum, quod quaecumque citari queunt, 
non itinera Platonis aut Syracusanas res attingunt, immo 
alia quaedam eaque vilissima; denique exponit disciplinas 
philosophorum et rerum scriptores, velut Philistum — qui 
tamen ante tertium quidem Platonis iter diem obiit — et 
Theopompum, parum benignum de Platone tulisse iudicium. 

His vero minime demonstratur centum annis post 
Platonis mortem omnia ista crimina, quae pleraque res 
maxime peculiares spectant, vel in scriptis illorum generum 
vel in ore hominum tam vehementia ac gravia fuisse, ut 
aliquem ad componendas tales defensiones permoverent. 

Ad quantas argutias delabitur Karstenus : velut pg. 238 
conicit Philistum, tyrannidis et tyrannorum defensorem, 
Platonem eorum, quae hic ipse suaserat, dissuasorem finxisse 
eamque fuisse materiam scribendae, quae tertia epistula 
continetur, defensionis ! 

Potiores locos ut afferam, cfr. ep. II pg. 310C xa\ raura 
X£yco,coq ou/ uyteq zi KpattardXou xat floXugeuou TzpbQae eiprjxdzcDU, 
cov cpacri Xeyetv zbv ezepou, ozt dxouot VXupmaat ttoXXcov uvcov 
rcbv pet' efioo ae xaxrffopouvxcov. Ilpg. 312C eycb ok ah tc/jlcov 
frq TtacovTa tzXouxov ob~co ftau/w^eiv, touto d' la/xev, on napa Ttaatv 
ovotjta ou xaXbv eZet. II pg. 314 D dicit Lycophronem aliosque 
sodales Dionysio in disputationibus non lubentes,* sed in- 
vitos succumbere. Ep. III pg. 315 D Plato se purgat a 
criminatione Dionysii, qui evulgaverit ipsum sua consilia 
dissuasisse r«c rs 'EXhjvidas nbXetg ev StxeXia otxiCetv xa\ 



* Unde elucet tales cavillationes aparsas esse. 



46 



2upaxoaiouQ errtxoucpiaat rrju dpXrjv dvri TupavvidoQ eh j3aatXeiav 
fieTaarfjaavTa — — — , vuv Se Aicova otodaxotpt dpu.v ujjtu. 
rauva xdt rolq dtavofjpaat to~q adtQ r/jv afjv dpXfjv dcpatpouuedd. 
ae. In sequentibus haec nota: dorjv ydp urrb 0tXtaridou xai 
dXXcov rroXXcov rrpbz touq ptadocpbpouQ y.dt e?c to Zupaxoaicov 
rrXfjdos dteftXfjdyjv otd zb piveiv iv dxporrbXet, touq o' e^codev, ei 
zt yivotTO dpdpTrjpa, rrdv ei<? epe Tperretv, ae cpdaxovTaQ TcdvTa. 
epdi rreitteadat. Pg. 318DE dicit se iure Dionem Dionysio 
praetulisse; quod nisi fecerit, futurum fuisse, ut homines 
ipsum avaritiae insimularent. 

Ep.V pg. 322 A sqq. Plato exponit, cur a republica 
administranda abstinuerit. 

Ep. VII continetur defensio totius philosophi vitae. 
Pg. 326 B sqq. quod describit, quantopere ipse abhorreat ab 
Italorum et Siculorum victu, non sine eiusmodi defendendi 
ratione factum nec non pg. 326 E et 327 A spectasse videtur 
eos, qui calamitatum Siciliae eum dicerent fuisse aucto- 
rem. Pg. 328 C: drrfjpa orxodev, ouX fj rtveg edb$u.O)v, dffl 
dtaXuvbpevoQ epauTov to peytawv , pfj dbqatpi rroTe epauTcp 
7ifj.vTarra.at XbyotQ pbvov dreZvcoz etvat z/c, spycp oe oudevoQ dv 
rroTe excov dvddcpaadat. Pg 330 BC : wvrde evexa xdt daaerrpa^a, 

coq etxbra re xal dixata uarepov dtigetpt, tcov errav- 

epcoTcovTcov evexa, vi dvj j3ouXbpevcK fjXSov w oeurepov (scil. ad 
Dionysiumll). Pg. 333 A: TauTa fjv Ta Xeybpeva xdi rzapaxe- 
Xeubpeva ucp^ fjp.cov tcov errtftouXeubvTcov Atovuaico , co(: rroXX.aXbdev 
eXcopouv ot wtouTot Aoyot. 

Pg. 333D— 334C disserit Callippi facinus minime oppro- 
brio dandum esse Atheniensibus ; immo probissimum Dionis 
amicum — nimirum se ipsum intellegi vult — fuisse Atheni- 
ensem; cfr. etiam pg. 336B. Pg.339E: detv ouv adw e$eXiy£at 
aacpcoQ (scil. rfjv Atovuaiou dtdvotav), brroTepcoQ rroTe apa aXoirj, 
xdi tout auTo prjdapfj rrpodouvat prjde epe wv dtnov yeviadat 
TrjXtxouTou dXrjfrdx; bveidou^, eXrrep dvTcozetrj tco tcjluto. XeXeypiva xtX. 
Deniquepg. 351 E sq. : cov d y erraviX<a.ftov evexa rfjv etQ ZixeXiav 
dcpt$tv tyjv oeuTepav (ad. Dionysium II), dvayxdiov etvat edo$£ pot 
prjftfjvu.t deiv dtd. ttjv dwrriav xdt dXoyiav to>v yevopivcov el o' 



47 



u/ta nv\ zd vuv pyjdivxa edXnycozepa eipdvrj xa\ 7rpo<pd<reiQ Tzphs 
va yevofieva bcavac eXeiv edo£e zat, fiezpicoQ av fyitv xai txav&e 
strj zd vhv elpyjpeva. 

Harum igitur criminatiouum nonnullae certe tam 
peculiares sunt, yix ut potuerint saeculo post hominum 
in ore versari. Karstenum autem si sequeremur, putandum 
esset auctorem epistularum ex omnis generis scriptis — ut 
ex talibus, quales hae sunt epistulae — maledicta data 
opera conquisisisse ac congessisse, quae ex omnis generis 
scriptis — ut ex talibus, quales hae sunt epistulae — 
refutaret. 

Maxime vero mirum videtur, quod tertium in Siciliam 
iter summa diligentia, permultis narrationibus eisquemaxime 
singularibus, quas nemo nisi ipse Plato vel intimi eius fa- 
miliares nossent, illustratur. Quomodo rhetor saeculo post 
Platonis mortem adduci potuit, ut hoc ipsum factum tam 
accurate enarraret et ab obtrectationibus defenderet? 

Platoni ipsi proximis post reditum annis tertium iter 
a multis opprobrio datum esse, adeo ut ad illud copiosius 
tractandum ac defendendum incitaretur — scil.ep.III, quam 
defensionem postea Vlla repetivit et amplificavit, maxime 
consentaneum videtur : posteriori contra rhetori haec ratio 
deerat. 

Atque unde auctori, nisi ipse fuit Plato, accuratissima 
illa omnium rerum notitia? Heinrich 1. 1. profitetur nos 
iterum iterumque ad eam opinionem reduci, ut sumamus 
auctori epistularum in extremis quidem ep. Vllae partibus 
bonum fontem praesto fuisse. Tam accurate vero dubito 
num vel rerum scriptores — Philistus, uti supra animad- 
vertimus, iam ante illud iter decesserat — vel vitae 
scriptores de his rebus disseruerint ; soli tales libelli, 
quales sunt Illa et VII a epistulae,- quae quidem consilium 
defendendorum Platonis itinerum persequantur, occasionem 
habebant diligentissime illa enarrandi: ergo ut haec, de 
quibus agimus, scripta explicaremus , ad similia quaedam 
redeundum esset, id quod non videtur necessarium. 



48 



Anxie amplectuntur vv. dd. quod traditum est Speu- 
sippum — nimirum eum auctorem desiderant, qui rebus 
Syracusanis ipse interfuerit — fyxa>fuov(m potius xepithtTWov?) 
nXdzcovoz scripsisse ac Steinhartius quidem (Vita Platonis 
pg. 12) putat, qua in re minime assentior, apte Speusippum 
descriptionem praeclarissimorum summi magistri morum 
annexuisse ad memorabile illud tempus,* quo philosophus 
ex academiae umbra progressus et factis et dictis operam 
contulerit ad potentissimam civitatem Graecam in meliorem 
statum redigendam. 

Speusippum quod volunt auctorem fuisse, si quidem 
demonstrari posset XXXam epistularum, quae Socraticorum 
nominibus inscriptae sunt, genuinam esse, inde quod aliud 
est in hac epistula dicendi genus, aliud in VI Ia Platonis, 
iudicaremus illam coniecturam non esse admittendam. 
Heinrich 1. 1. extremam partem ep. Vllae, cuius stilus 
melior sit, ad auctorem antiquum velut Speusippum redire 
opinatur ; sed quod oratio illic non tam contorta est quam 
in ceteris ep. Vllae partibus, eius rei haec videtur mihi 
causa, quod res historicae ibi pluribus enarrantur nullis 
intermixtis de philosophia aut de re publica disputationibus. 
Omnino ne ad Speusippum confugiamus, refragratur locus 
Vllpg. 350DE, quo Plato Dioni amicisque hortantibus, ut 
expeditionis socius sit in Siciliam adversus Dionysium 
faciendae, haec respondet: ouz* ouv rjfoxiav eXco oupTzoXepeiv 
aXeobv oudevt xotvbq ze upiv el/ii, dv izoze zt Tipbz dXXijXoug. 
derjftevzez cptXiag dyaftbv zi Ttotefo ftouAyttyjze' xaxd oe ecos dv 
eTTiftuprjze, d.XXooc, 7tapo.xalelze. raoza ecrrou peptorixco^ zrju 7tep\ 
UcxsMau TiXdurju xa\ dzuXiav • aTxetdoovze^ Se xdt ob neSopevot 
— — — zcou pou yeyovozcov xaxcov dtztot eyevovzo a.bzo~t<z xzL 
Quibus ex verbis patere videtur neminem eorum, qui ex- 
peditioni Dionis vel interfuerunt vel operam ad eam con- 
tulerunt, — id quod Speusippum fecisse discimusexPlutarchi 
vita Dionis cap. XXII in. — auctorem esse posse: talis homo 
de amicorum suove ipsius incepto non tam acerbe iudicasset. 



* Cuius tanien exitu consiliorom Platonis effecta sunt nulla. 



49 



Atque haec res si prohibet, ne Speusippum ipsum epistulas 
composuisse putemus (Steinhart VIII pg. 306) , non minus 
prohibet, ne librum eius ab auctore epistularum expressum 
esse statuamus. Omnino verisimile non videtur accuratam 
illam enarrationem in fine Vllae epistulae ex priore fonte 
depromptam esse, quoniam auctor hisce rebus aperiendis tan- 
tum tribuit, praesertim cum eum fontem cogitatione nobis 
fingere non satis queamus. 

His igitur quae exposui demonstrasse mihi videor Platoni 
satis validas rationes fuisse, cur a multis criminationibus 
se defenderet, saeculo vero post easdem vix ita viguisse, 
ut eiusmodi scripta conficerentur neque tali rhetori, qualem 
fingunt viri docti, eam omnium rerum notitiam fuisse, 
quam epistulae fere omnes, praecipue Vlla, referunt. 

Verum etiam de ceteris rebus vulgatae opinioni 
contraria opponi potest. 

Steinhartius (t.IXpg. 11. coll. t. VIIIpg.309) sic dis- 
putat : „talis species, inquit, morum atque ingenii Platonis 
— qualis scilicet in his epistulis adumbrata est — si plane 
non vera fuisset, mox certe futurum fuit, ut asseclae dis- 
ciplinae amore atque admiratione magistri inflammati 
istud simulacrum respuerent, adeo ut scripta, quibus 
historia ita deformaretur, fidem omnino invenire non 
possent; earum autem dubitationum nihil ex antiquitate 
percipitur." 

Quae recte ille disputavisse videtur, nisi quod ipsius 
sententiae consequentia arctioribus finibus circumscripsit, 
cum alia multa ex epistulis reiciat, de quibus idem dici 
possit. 

Groteus sane arbitratur Platoni nullum omnino scrip- 
tum supponi potuisse, cum illa academicorum disciplina 
semper antistititibus deinceps floruerit ; quos summi magistri 
libros diligentissme quasi sacrum quendam thesaurum 
custodivisse. 

Sauppius contra dicit loco Diogenis de Aristophane 
(cfr. Karsten pg. 11 sqq.) nihil demonstrari, quoniam iste 
grammaticus etiam scripta a Platone certe abiudicanda 

4 



50 



in genuinorum operum catalogum receperit, illis autem 
temporibus, quibus bibliothecae Alexandriae potissimum 
et Pergami condi coeptae sint, liaud raro falsarios extitisse ; 
quidni etiam scriptorum Platonicorum ? 

At Epinomidem opinari licet Aristophanem, si quidem 
dubitationibus locum dedit, e scriniis Platonis a Philippo 
Opuntio dispositam atque editam duxisse.* 

Deinde etiamsi hic ille libellus non genuinus sive errore 
sive falsarii opera irrepserit, tamen non puto facile potuisse 
fieri, ut talia scripta, quales sunt hae epistulae, quibus 
vita philosophi ac mores, praecipuae sententiae et placita 
illustrentur, praesertim si necres nec sententiae cum veritate 
congruerent, supponerentur aut apud serioris aetatis Pla- 
tonicos omnesve doctos Graecos fidem invenirent. 

Tn coniectura Karsteni et Steinhartii id obscurum est, 
utrum meras exercitationes scholasticas haec opuscula 
esse statuendum sit an consulto atque de industria sup- 
posita, maxime utrum sententiae et doctrina Platoni 
imputatae tamquam bona fide prolatae sint an fraus et 
dolus locum habuerint: illud Karstenus arbitratur, ad 
hanc opinionem inclinat Steinhartius. 

Cum auctor Platonem gravissime defendat, cum fide 
eum egisse putes ; verum si plane falsa ac Platoni minime 
apta placita ei subdidisset, nonne hoc esset versuti 
falsarii? Hacin re opinio illa secum ipsa parum congruere, 
ne dicam pugnare videtur. 

Denique vero talem disciplinam falsariorum fingere 
non possum, qui eisdem omnes ducerentur consiliis, scriptis 
genuinis admodum imbuti pariter Platonis ingenium referrent, 
eadem autem senili oratione uterentur, quae ubique Leges 
Platonicas in memoriam reducat. 

Quam quidem difficultatem vv. dd. ita solvere student, 
ut auctores minorum epistularum Vllam imitatos esse vel 
expressisse coniciant; at hoc satisfacere non videtur ad 



* Ceterum mirum, quod imprimis Epinomis cum Vlla epistula et 
sententiis et verbis multis modis eoncinit. 



51 



manifestam illam similitudinem et rerum et orationis ex- 
plicandam ; neque mihi persuadet Karstenus (pg. 23) ut 
putem ep. VI et X eo consilio scriptas esse, ut quasi exemplis 
ostenderetur mira illa Platonis vis conciliandi adulescentium 
animos, quam praedicat ep. VII pg. 328D ; aut ep. IX (Karsten 
pg. 22), ut documentum proponeretur hospitii a Platone 
cum Archyta facti (Vllpg. 338C 339D); aut Vam (cfr. ibi- 
dem), ut defensio, cur philosophus a gerenda re publica 
abstinuerit, brevius repeteretur epistula ad alium principem 
data: haec opinio Karsteni quod putat minores epistulas 
^criptas esse ad illustrandas sententias Ep. Vllae, quaesita 
est et speciosa. 

Etiam illud moneri potest in minoribus permultas 
extare res peculiaris naturae, quas frustra quaeras in 
septima. 

Omnino ut dicam quod sentio : tales, quales Karstenus 
aliique fingunt et depingunt, falsarios a viris doctis huius 
saeculi inventos esse existimo. 

Deinde Sauppius 1. 1. dicit ea re, quod III et VIII epistu- 
lae iuxta Vllam extent, demonstari diversas has esse unius 
atque eiusdem propositi scholastici tractationes : ego vero 
haud scio an ista dubitatio solvi possit: quidni sumamus 
Platonem, postquam Illa ep. itinera sua defenderat, cum 
nonnullis annis post totam vitam illustraret, defensionem 
illam repetivisse? vel cum variis occasionibus Siculis con- 
silia daret, eum potissima quaeque in Vlla comprehensa 
octava porro auxisse atque amplificasse? 

Karstenus autem eo offenditur, quod Plato Syracusanis 
in summo discrimineversantibus tam longam tamque ieiunam 
epistulam miserit, qua multa eis copiosissime enarraret, 
quae scire tum neque interesset eorum neque quidquam eos 
posset iuvare, quodque amicis Dionis quae Syracusis non- 
nullis annis ante ipsi evenissent, licet omnia illis nota essent? 
accuratissime exposuerit. 

Haec ut concedamus, tamen ne ego quidem Syracusanis, 
immo vero Atheniensibus potissimum hos libellos destinatos 
esse puto. Id si statueris, nihil obstat, quominus existimemus 

4* 



52 



Platonem, qui apud multos et potentissimos in Sicilia et 
Magna Graecia amicos gratia et auctoritate plurimum 
pollebat, familiares Dionis consiliis adiuvisse in re publica 
constituenda , si non hac Vlla epistula, at aliis; potius 
VHIam ep. ad Syracusanos missam esse probabile duxerim. 

Quodsi quaedam secretae epistulae in hac collectione 
sunt, cum aliae tum XUIa, in qua multae res leguntur ad 
unum Dionysium pertinentes (e. c. pg. 363 B significatio de 
litteris commendaticiis magis minusve curandis), hoc inde 
explicari potest, quod qui epistulas e Platonis scriniis edidit 
— sive is Philippus Opuntius fuit sive quis alius discipulus — , 
praeter scripta ab ipso philosopho olim edita (dico imprimis 
Illam et Vllam ep.), ex copia epistularum elegerit, quae ad 
commercium Platonis cum excellentibus principibus habitum 
spectarent et conferre possent ad illas rationes melius 
illustrandas, partim etiam placita philosophiae memoratu 
digna continerent. 

Ceterum scriptores eius aetatis alio stilo composuisse 
quas privatim darent epistulas, alio quas simul publico 
usui destinarent, merito animadvertit Blassius in exami- 
nanda IV Isocratis epistula (Or. Att. II pg. 301 sq.),* quae 
ep. in collectione Isocratea similem locum obtinet atque in 
Platonicarum collectione complures, maxime autem XHIa. 

Imprimis vero ut genuinas epistulas iudicem, me 
movet quod variis locis, praecipue in VHIa pg. 353DE, auctor 
cum summo timore futurum Siciliae statum, imminentia 
maxima pericula providet. Nam si post Timoleontem fuisset, 
qui moderatior et f elicior Dionis successor Siciliam a barbaris 
liberavit, minime hoc modo eum locuturum fuisse existimo. 

Quantum metum referunt verba praesaga mente edita 
(pg. 353E) : rfiei Se, edvitep tcov elxoTcov yiyvrjTai Te xa\ aizeuxTOiv, 
cr/edbv elg eprjjuiav r/js EXXrivixrjs cpcovrjc, Zixe)ia izdoa 0oivixcov 
y) Vncxcov pLeTaftaXoucra ec$ Tiva dovaoTetav xa\ xpdw^ • toutcov 
Sr) Xpr) TidcTY} TTpoftufiia ndvTaq Tobs "EXXrjvas Teptveiv cpdppaxov. 



* Isocrates ipse dicit se illam epistulam non edere, ut exemplum 
proponeret iusto stilo confectae, sed vero consilio ductum. 



53 



Confer VII pg. 350D tAvtcqv rcbv vuv yeyovorcov xaxcov pg. 351E 
co dy aipaXeiq xelzat (Jicov) ZtxeXiav izevbet TzeptftaXcov fiopiq). 

Ubicumque Dionis interitum tangit, scriptor queritur 
maximam eam Siciliae calamitatem fuisse, proinde ac si 
illo erepto iam omnis spes evanuerit, tota Sicilia in bar- 
barorum manus mox sit ventura: at profecto post Timo- 
leontis res felicissime gestas nimius hic luctus et metus 
absonus erat atque ineptus. 

Quae res non fugit Steinhartium ; itaque coniecit 
(t. VIII pg. 310) epistulas Vllam et VHIam saeculo post 
regnante Hierone II, qui consilia Platonis partim ratas 
fecerit, scriptas esse: quo num necesse sit confugere, 
maxime dubito. 

In his locis de Siciliae fortuna deque Dionis fato 
pulcherrimum auctoris ingenium atque praeclarissimus 
sensus elucet ; omnino spirant epistulae virtutis, amicitiae, 
patriae, omnis denique humanitatis amorem, egregio philo- 
sopho apprime dignum. Sane quidem hic illic spiritus 
quidam senis Platonis pellucent, sed considerandum est ad 
summum et potentissimum tyrannum virum Atheniensem 
liberum et ingenio principem scribere; cui quae oratio 
adhibenda fuerit, difficile est praecipere. Praeterea etiam 
in libris de Legibus nonnulli loci leguntur, quibus Atheniensi, 
oratori praecipuo, nimiae quaedam laudes tribuantur (Cfr. 
pg. 626D 683C 688D 8HCD 888D 898B 899D 905D 918C 
931 Eal.). 

Ut denique stilum atque orationem epistularum paucis 
tractemus, statim mirum est, quod ex ceteris Platonis 
operibus imprimis libros de Legibus ab auctore sive 
auctoribus imitando expressos esse aiunt; quod opus 
maximam certe partem eisdem fere annis a sene Platone 
conditum est, quibus pleraeque epistulae sunt exaratae. 
Ipse Karstenus pg. 27 profitetur : „nec ullum facile scriptum 
reperias, in quo Platonis oratio multis partibus accuratius 
expressa sit, quam in epistula Vlla." Quod vero addit 
hoc leviter et obiter intuenti sic videri, altius penetranti 
liquere non verum esse colorem, sed fucatum, non proprium 



54 



ornatum, sed adscitum, equidem profiteor me contra sentire: 
immo si quis ex libris de Legibus proficiscens stilum 
cogitatione sibi informet, quo Plato tum temporis in com- 
ponendis epistulis usus sit — cui litterarum generi minus 
curae adhiberi solet — , in talem, opinor, stilum delabitur, 
qu&lem in his scriptis videmus. Quot locis Astius, Kar- 
stenus, Kohrerus epistulas et libros de Legibus sententiis, 
dictionibus, vocabulis inter se congruere concedunt! 

Propriis autem vocabulis, quae in ceteris operibus 
non extent, afferendis haud quidquam demonstratur ; ex 
quovis dialogo talia congeras. Nempe prioribus in operibus 
in singulis paginis Teubnerianis singula, in posterioribus 
fere bina vocabula propria reperiuntur ; Politicus, Phaedrus, 
libri de Republica, libri de Legibus bina vel terna exhibent, 
Timaeus quaterna, Critias quina ; atque in his quidem tantus 
est numerus cum propter senis Platonis studium singularis 
sermonis tum maxime propter rerum, quae tractantur, pe- 
culiarem naturam. 

In epistulis II— XIII 93 vocabula propria leguntur, 
inter ea 5 diza^ Xsyo/ieva, quae in litteris Graecis nullo alio 
loco extant: /iE/ir)vt/ihaK IIIpg.319B, av#e£c Vlpg. 323B, 
xaTa/iaXftaxi&Yll pg. 329D, £/jl/2£<ttoqYH pg. 338D, /AETano/mYj 
VII pg. 348D ; reliqua pleraque apud bonos scriptores reperi- 
untur, 18 tantum ab auctoribus multo posterioribus usur- 
pantur. 

In Phaedro, quem dialogum e. c. in accuratiorem 
comparationem adhibui, sunt inter 190 vocabula in hoc uno 
dialogo usurpata 7 diza^ Xeyo/iEva, tria praeterea, quaetantum- 
modocitantur; atque 40,quaeapudPlutarchumdemumaliosve 
serioris aevi scriptores occurrant: eadem igitur plane est 
ratio quae in epistulis et liquet hanc non esse causam, cur 
illas spurias ducamus. 

Omnino in talibus de stilo — sicut etiam de placitis 
philosophiae — quaestionibus difficile est definire, quos 
dialogos in comparationem voces quibusve metiaris: sane 
cum libris de Republica elegantia praestantissimis epistulas 
comparare iniquum esset. 



55 

Porro liic illic anacolutha satis gravia offendere 
lectorem (Ep. II pg.319C VII 324DE, 330D, 344E, 348BC, 
VIII 352 E) negari non potest, attamen haud pauca etiam in 
libris de Legibus reperias; cfr. e. c. pg. 734E, 736CDE, 744B, 
769 A 959C 967C al., Zelier Studia Platonica pg. 99; quae res 
in utrisque scriptis inde explicanda est, quod ex scriniis 
Platonis a discipulo eius edita sunt. 

Figurae verborum et sententiarum admodum crebrae 
sunt in epistulis : ea tamen frequentia ex iudicio in Gorgia 
dialogo a Platone lato vituperanda non est; ipse philoso- 
phus in posterioribus scriptis haud raro eas adhibuit, in 
libris autem de Legibus admodum frequenter occurrunt. 

Qua in re forsitan etiam hoc animadvertendum, 
quod praecipuae epistulae ad Siculos, talium rerum aucupes, 
scriptae sunt. 

Hiatus in epistulis nondum satis in quaestionem vo- 
catus est. Auctore Blassio (Or. Att. II pg. 436) Plato in 
posterioribus scriptis in hiatu vitando cautior fuit. Jam 
vero notandum, quod in primis epp. XHIetll (a.. 365— 363) 
altero tanto maiorem numerum invenimus, quam in epp. VII 
et VIII a. 352 exaratis. 

Similiter Dittenberger (Hermes XI pg. 330 sqq.) demon- 
stravit quasdam formulas et vocabula quaedam in scriptorum 
Platonicorum serie plus minusve usurpata esse indeque. 
rationes petere studuit, quibus tempora librorum definiret. 
Quibus in vocabulis sunt etiam &anep et xaMxep: illud in 
prioribus operibus, hoc in posterioribus magis magisque 
frequenter Platoni placuit. Num igitur fortuito factum 
esse censebimus, quod eae tantum epistulae, quae tempore 
priores sunt, XIII, II, III monep praebent, in posterioribus 
vero IV, VII, VIII nonnisi xaMizep usurpatur? — Videntur 
haec minuta ac vilia, sunt tamen me iudice haud parvi 
momenti. 

Atque ut unum pro multis attingam, Karstenus 
diversis locis disserit vocabulo a/eS6u nimis frequenter uti 
auctorem epistularum; at lege hanc tabulam: 



56 



Vocabuli oZzdov legimus 


exempla 




in Ep. II— XIII 24 


in 


64 paginis Teubn. 


in Epinomide 20 


n 


24 


n n 


in Libris de Legg. 








I 7 


n 


34 


n n 


II 11 


n 


30 


n n 


III 15 


n 


66 


n n 


IV 10 


5) 


26 


h n 


V 7 


n 


25 


n n 


VI 11 


n 


32 


n n 


VII 17 


n 


48 


n 7> 


VIII 4 


n 


28 


n n 


IX 7 


>> 


37 


n » 


X 5 


T> 


36 


n n 


XI 3 


n 


31 


n n 


XII 11 


n 


35 


n n 



Unde elucet in plerisque libris totidem fere exempla 
legi, quot in epistulis; in Epinomide etiam plura. 

Sunt haec pauca;* plena atque subtilis tractatio stili 
et ceterorum operum comparatio propria eget commentatione. 

Mendorum, quae in oratione offendunt, maximam partem 
non auctori, sed librariis tribuendam iudico : plurima emendata 
sunt ingenio criticorum, in primis Hermanni, Sauppii, Karsteni, 
Hercheri ; alia etiamnunc medicina egere persuasum habeo. 

Neque imitationes seu repetitiones ex ceteris Platonis 
scriptis tam apertae sunt et perspicuae, quam videntur 
Karsteno. Ceterum non video, cur Platoni, cum de eisdem 
identidem rebus dissereret, non eisdem uti licuerit vocabulis 
et dictionibus. Quid? nonne eius etiam rei exempla extant, 
ut idem auctor senex minus bene et sententiis et verbis 
exprimat, quae melius expresserat, cum aetate florebat? 

Omnino non ita facile est summi scriptoris ingenium 
ac stilum sic imitari, ut falsarii fraudem aegre detegas, velut 



* Est animadversio Blassii et in libris de Legibus et in epistulis 
plurimis locis breves syllabas cumulari idque frequentius, quam ut ea 
res casu possit effecta esse, non certa quadam scriptoris voluntate et studio. 



57 



talem centonem, qualem Karstenus iudicat esse epistulam 
Vllani, ex tot Platonicis scriptis* effingere. 

Epistulae et argumento sententiisque et compositione 
atque stilo aliae pluris, aliae minoris sunt aestimandae : 
inde tamen num iure eas a diversis auctoribus compositas 
esse concludatur, magnopere dubito; etenim quivis scriptor 
in epistulas, quas diversis temporibus componit, modo maiorera 
modo minorem operam confert. 

Unum restat, quod addam: iudicium criticorum cum de 
epistularum in universum pretio et virtute tum de singulis 
locis arcte cohaerere cum eorimdem de origine earum atque 
auctoritate sententia. Marsilius Ficinus eiusque aequales 
haec scripta valde sunt admirati; recentiorum criticorum 
plerique vilia opuscula esse iudicant, velut Sauppius declarat 
mirum esse, quomodo fieri potuerit, ut priores talia pro 
Platonicis habere possent. G-roteus contra et Cobetus haud 
spernenda documenta esse arbitrantur, unde et res Siculas 
et vitam moresque ac placita philosophi cognoscamus. 
Singularem locum ut depromam, lege Steinhartium (t.YIII 
pg.397not. 4) ad Vam epistulam haec annotantem: „Astius, 
inquit, vituperat, quod diversae rei publicae formae cum 
sonis comparentur, qui puri atque ita, ut non permisceantur, 
servandi sint: at profecto si in genuino Platonis scripto 
legeretur comparatio, haud dubie ab omnibus ut ingeniosa 
rite laudaretur." 

Quod ego quidem sentiam, sunt epistulae ad unam 
omnes Platonis ingenio non indignae; quin haud pauca in 
eis leguntur praeclarissime dicta. 



* Nimiram docet ille (cfr.pg.246) cetera opera prope omnia 
imitando expressa esse.